Articulus 14
Articulus 14
Utrum votum solemne fiat uno modo vel pluribus ?
Videtur autem, quod pluribus modis : quia quodlibet bonum melius precepto, cadit sub voto, et quodlibet potest so- lemnizari : ergo votum solemne in pluribus potest fieri.
Item, Professio non fit de uno, sed de pluribus, scilicet de obedientia, de castitate, de paupertate, de sine carnibus vivere, et hujusmodi : ergo votum illud solemnizatur pluribus modis.
In contranium hujus est, quod matrimonium dirimit : hoc autem ratione nullius facit, nisi ratione voti castitatis : ergo videtur, quod solum votum castitatis solemnizatur.
Respronsto. Dicendum, quod omne votum perpetuum solemnizari potest primo modo supra dicto : temporale autem votum non potest solemnizari, quia professio vult esse perpetua, et per solam professionem solemnizatur : tamen potest major confirmatio adhiberi, sed numquam accidit perpetuitas, quamdiu manet temporale.
On this page