Articulus 15
Articulus 15
An votum privatum continentiae impediat matrimonium ? et, An sic contrahentes possunt reddere debitum ?
ARTICULUS XV. An votum privatum continentiae impediat matrimonium ? et, An sic contrahentes possunt reddere debitum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : "Qui privatum faciunt votum continentiz, etc."
Videtur enim falsum : quia si stat matrimonium, tunc oportet quod rumpatur vinculum voti: sed hoc non rumpitur : ergo non stat matrimonium. Prosatio minoris. Vincula Ecclesia non ligantur nisi ratione quantitatis boni quod est in els: sed majus est bonum in voto, quam in matrimonio: ergo plus ligat: ergo si alterum habet frangi a reliquo, matrimo- nium frangetur a voto potius, quam e converso.
Si forte dicas, quod matrimonium est majus bonum. Contra : Hoc est heresis Joviniani, ut dicit Augustinus quod matrimonium virginitati et viduitati equare voluit: ergo multo magis est hereticus, qui vult anteponere: sed qui dicit matrimonium esse majus bonum, anteponit: ergo est condemnatus hereticus, qui ita dicit.
Videtur autem, quod non: quia 1. Qui nihil de se sibi retinuit, nulli in se aliquid dare potuit: sed iste per votum nihil sibi de se retinuit: ergo nulli aliquid in se dare potuit: ergo nulli aliquid tenetur reddere.
2. Item, Constat, quod iste totum se dedit Deo per votum: quaeratur ergo, Per quid absolvitur ab illo ? Videtur, quod per nihil: ergo adhuc tenetur.
Si dicatur, quod per matrimonium. Contra: Ipse per actum matrimonii in earnali copula mortaliter peccavit : sed ex peccato non debet reportare commodum: ergo ex hoc non debet absolvia voto: ergo adhuc tenetur non reddere.
Videtur autem, quod non: quia 1. Quantum est in se devovit carnalem copulam: ergo non potest eam exigere postea.
2. Item, Exigere est velle coitum: et hoc directe est contra votum: erge cum illo stare non potest: ergo non potest exigere. ;
Ix conrrarium hujus est, quod votum ita repugnat dationi qua alii dat jus in corpore suo, sicut exigenti debitum : sed primum stat et tenetur ci reddere cut jus in corpore suo dedit: ergo videtur, quod etiam exigere potest.
Responsio. Dicendum ad primum, quod votum privatum minoris obligatiunis est, quam solemne, ut prius satis rationabiliter est probatum. Et bene concedo, quod matrimonium minus vinculum est secundum se, quam votum, et ideo impedit contrahendum: sed matrimonium cum solemnitate ab Ecclesia institatum efficitur potentius, quam votum: et ideo non dirimit contractum illud quod est votum privatum. Licet enim bonum melius sit castitas, tamen minus bonum in genere, quando fit commune Ecclesia, prajudicat meliori bono privato: est autem hujusmodi bonum Kcclesiae justitia quae in facie est pro matrimonio coram Ecclesia, et cautela aliarum personarum viventium et adificatio, quod teneatur promissum.
Ad objectum contra, dicendum quod persona quelibet dupliciter consideratur, scilicet in se, et prout est commune membrum Ecclesiz. Prout in se consideratur, ipsa de se potest facere quidquid vult, quod non cedit in prejudicium sui in quantum est membrum Ecclesia : quia hoc cederet in prejudicium communitatis. Unde dicendum, quod illa fecit de se quod voluit, in quantum in se consideratur, sed non in quantum est membrum Ecclesia : sic enim adhuc cadit ordinatio Ecclesia super eam, et sic jure institutionis pro communi utilitate factee dat se alteri, licet peccet mortaliter hoc faciendo : spe enim hoc contingit, quod contrahendo quis peccat mortaliter, et tamen stat contractus: et hoc ideo quia vilium nullum est in ipso contractu, sed potius in ipso contrahente, qui se ad oppositum obligavit.
On this page