Articulus 16
Articulus 16
An omne votum recipiat dispensationem ?
Ratione enim hujus queruntur hic tria. Primo, Utrum omne volum recipiat dispensationem, vel non ? Secundo, A quo possit dispensari ? Tertio, Gum quo debeat dispensari ?
Ab primum objicitur sic: 1. Dicit Augustinus, quod "vovere est voluntatis, sed reddere est necessitatis:" sed quod est necessitatis, non accipit dispensationem : ergo videtur, quod nullum votum recipiat dispensationem.
2. Item, Causa assignatur, quare praecepta decalogi non recipiunt dispensationem, quia ipse Dominus precepit ea, et inferior in superioris preceplo non habet potestatem dispensandi: ergo a simili cum Dominus praecepit, Deuter. xxut, 21, quod quecumque quis voverit, reddat, videtur quod nullus potest dispensare in eo quod quis vovit.
3. Item, Communiter dicitur, votum, praceptum, et juramentum, non differunt in solutione, sed in modo obligandi tantum : ergo cum preceptum dispensari non possit, videtur quod nec votum potest dispensari.
In contrarium hujus est, quod dicit Magister Hugo, qui dicit: "Quodeumque quis vovit, potest dispensari, vel mutari, dummodo in ejus potestate vel voluntate non sit qualiter dispensetur vel muteiur," et auctoritas supra est inducta: ergo videtur, quod omne votum recipiat dispensationem.
Videtur autem, quod non: quia 1. Omnis ponderatio non est digna continentis anime *: sed omnis dispensatio id quod votum est rependit in #que utili vel magis dispensando: ergo votum continentiae dispensari non potest.
2. Item, Luc. x, 42: "Maria optimam partem elegit, quae non auferctur ab ea." Ilaxc autem est pars continentium, qui non cogitant quae sunt mundi, sed tantum qua Dei sunt, et quomodo placeant Deo, et sint sancti corpore et spiritu. Ergo videtur, quod in nihil melius et utilius possit commutari : ergo nec dispensari.
In contrarium hujus est, quod 1. Matrimonium etiam quandoque fuit in precepto, cum dictum est: Crescite, et multiplicamini *. Ergo tunc non licuit continere. Constat autem, quod nullo modo pracepisset Deus, nisi matrimonium utilius fuisset tunc temporis, quam continentia. Ergo in simili et pro simili causa adhuc reciperet votum dispensationem.
2. Item, Sit quod per matrimonium multi possint converti ad Christum et Keclesie potestatem: cum ergo bonum commune Ecclesi#, mulfo melius. sit quam personale, videtur quod tunc cum illa persona per cujus copulationem tot bona fieri possent, liceat dispensare.
Responsio. Dicendum, quod in votis duo sunt, scilicet votum temporale, et perpetuum. Votum autem temporale sic- ut peregrinatio, vel jejunium, vel aliud hujusmodi, et hoc de levi in aliquid utilius potest commutari. Votum autem perpetuum dupliciter potest commutari: aut enim commutatur in contrarium actum redditioni voti, aut in non contrarium, qui tamen est praeter illum quo votum redditur.
Dicendum ergo videtur, quod illud votum quod non potest mutari, nisi in actum contrarium redditioni voti, non potest dispensari: quia hoc est venire directe contra votum, et frangere votum : et hoc nulli unquam licuit, neque licebit : et tale est votum solemne de continentia quod numquam mutari potest: et hee est causa dicti Ecclesiastici, xxv1, 20: Omnis ponderatio non est digna continentis anime. Votum autem cujus mutatio non adducit voti fractionem, sed tantum mutationem, potest dispensari, sicut dicit Magister Hugo: sicut quod religiosus habeat proprium, quia non habet nomine suo, sed nomine Ecclesiz vel capituli: et hoc non est contra votum, quia etiam prius talem in ordine suo poterat habere potestatem : similiter quod accipiat curam pastoralem, qui monachus est, quia in cura pastorali etiam est custodia unius a qua dicitur monachus. Nec approbo solutionem illam Jurisperitorum, qui dicunt, quod non potest dispensari, quod religiosus possit habere proprium: sed potius dispensatur ut non sit religiosus, et tunc licet ei habere proprium. Quia non sunt nisi verba : qui enim potest quod est majus, potest et id quod est minus: sed magis est religiosum fieri non religiosum, quam religiosum habere proprium : ergo si Papa potest primum, potest et secundum. Unde licet sit ibi sophisma compositionis et divisionis in solutione tali, mihi tamen videtur potius contrarium dicendum, quod religionem frangere non licet, sed mutare in id quod est praeter illud, et non contrarium, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod red- dere salvatur in zquivalenti simpliciter, vel secundum tempus. Dico autem eqguivalens dupliciter, scilicet in genere boni, velin recompensatione. /Eiquivalens in genere boni voto, quando mutatur in aliud bonum ezque bonum, sicut si jejunium mutetur in eleemosynam. Aiquivalens autem in recompensalione voto, sicut personale majus bonum, mutatur in commune minus, quod sua communitate recompensat personale bonum, sicut contemplatio unius mutatur in aclionem communitati servientem, cum tamen status contemplationis melior sit, quam status actionis. Auquivalens autem secundum tempus, sicut quando votum majus in genere, mutatur in id quod utilius est secundum illud tempus Ecclesia, licet in se sit minus, sicut votum terre sancte mutatur in votum alterius crucis.
Ad aliud dicendum, quod non est simile, quia pracepta decalogi sunt de jure naturali: et ideo illa etiam a Deo, sicut dicit Augustinus, non possunt mutari: quia Deus faciendo contra hoc quod fecit ipse rectum, faceret contra suam propriam rectitudinem: sed votum non facit rectum nisi voluntas : voluntas autem est causa variabilis, et effectus ejus etiam aliquo modo magis est variabilis, quam exemplum et imago justitiae divine.
Ad aliud dicendum, quod secundum quid illa tria sunt similia in redditione, quia scilicet obligant ad reddendum : sed in modo reddendi non sunt equalia, quia quaedam ilorum in equivalenti cum auctoritate superioris reddi possunt, quedam autem non, ut dictum est.
Ad id quod ulterius quaeritur de voto continentie, dicendum quod non recipit dispensationem ratione supra dicta: quia dispensatio ejus cederet in voti fractio-~ hem, non commutationem.
On this page