Articulus 17
Articulus 17
A quo possit fieri dispensatio ?
Videtur autem, quod a quolibet Pralato: quia 1. In auctoritate praedicta Magistri Hugonis dicitur, quod "ab his quibus dispensatio credita est in Ecclesia:" est autem dispensatio credita cuilibet pralato: ergo quilibet pralatus potest dispensare,
2. Item, Prelatus ad hoc est ut cogitet ea qua utilitati proximi expediunt : ad hoc autem est necessitas dispensandi: ergo quilibet prelatus dispensandi debet habere auctoritatem.
Iv conrranium hujus est, quod 1. In corpore humano queedam officia ita retinet caput in corpore naturali, quod non ea committit aliis membris: ergo in corpore mystico ita debet esse : sed hoc precipue videtur debere esse in dispensationibus : ergo potestas dispensandi debet esse penes caput, id est, Papam tantum.
2. Item, Vis regitiva vite, ratio est, et non habet sedem nisi in capite: ergo similiter debet esse in corpore mystico : cum ergo principalius sit in regimine dispensandi potestas, videtur quod non sit nisi penes Papam.
Responsio. Dicendum, quod absque dubio omnis potestas plenarie dispensandiest in capite Ecclesie, sicut probant ultima rationes, et in aliis prelatis tantum quantum eis conceditur : et ideo in his dispensare possunt, in quibus expresso jure non prohibentur. Prohibentur autem dispensare in voto terre sancte#, et non in aliis votis temporalibus : etideo in omnibus temporalibus votis, pensata qualitate personarum et necessitate vel utilitatis causa, dispensare possunt Episcopi et Archiepiscopi. In votis autem perpetuis quae sunt religionis, et hujusmodi, non credo quod dispensandi habeant potestatem.
Ad primum ergo dicendum, quod Magister Hugo intelligit, quod potestas dispensandi sit penes superiores : sed non negat, quin differenter sit penes eos, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod regimen est duplex, scilicet universale, et particulare: et ideo in magnis non committitur potestas dispensandi habenti regimen particulare : quia ex hoc contingeret, quod quandoque surgeret deformitas membrorum contra caput : oportet enim in membris ordinem servare ad caput: et ideo statuitur in jure, quod in aliquibus omnium membrorum recursus sit ad caput Ecclesiz, sicut omnium membrorum quantum ad vim motivam et sensitivam recursus est ad caput in caput in corpore organico physico.
On this page