Text List

Articulus 18

Articulus 18

An cum omnibus potest dispensari ?

ARTICULUS XVIII. An cum omnibus potest dispensari ?

Tertio queritur, Cum quo debeat dispensari ?

Videtur autem, quod cum nullo religioso : quia 1. Status contemplationis nihil habet securius et melius: et talis est status omnis religionis: ergo numquam potest dispensari cum aliquo illorum.

2. Item, Omnis potestas, ut dicit Apostolus!, est in edificationem, et non in destructionem ; sed nulla est edificatio quando melius destruitur, ut minus bonum edificetur: fit autem hoc cum de religione sumitur aliquis in officium actionis : ergo videtur, quod talis dispentio numquam fieri possit.

In contrarium hujus est, quod. 1. Sancti patres in pluribus decretis faciunt et concedunt, quod monachi quando digni sunt, etiam in plebanos et in parochos constitui possunt : ergo multo magis ad minora officia.

2. Item, Genes. xivit, 6, dicit Pharao ad Joseph, quod si nosceret fratres suos industrios viros, constitueret eos super pecora sua. Ergo et. in spiritualibus multo magis homines industrii et boni, ubicumque sunt, accipi debent ad custodiam gregis Dominici.

Ulterius quaeritur de votis temporalibus, Utrum ejusdem. speciei votum eodem modo dispensandum sit, sicut votum abstinentiae ?

Et videtur, quod sic: quia 1. Unius boni in specie recompensatio fit per unum : sed votum abstinentie idem est in specie in quocumque fiat : ergo uno modo cgmpensandum est.

2. Item, Deus in beneficiis suis et dispensationibus non distinguit inter personas : ergo nec homo judex ecclesiasticus in talibus debet distinguere.

SED CONTRA: Aliquis dives plus affligitur abstinentia, quam maxima eleemosyne collatione, et aliquis paupere converso : sed diverse qualitates in dispensando sunt respiciende : ergo non per idem debet compensari abstinentia divitis et pauperis.

Rzsronsto. Dicendum ad primum, quod dispensatio fieri potest, ita quod votum commutetur et non frangatur, ut dictum est : et bene concedo, quod ubicumque sit homo, si utilis est ad regimen, quod assumi debet et obedire tenetur : quia bonum commune melius est, quam aliquod bonum particulare. Unde quod objicitur, verum est statu ad statum comparato : sed quando additur boni communitas in altero statu, efficitur ille status melioris boni, quam sit alter qui est boni singularis hominis.

Ad aliud dicendum, quod ‘edificatio magna est, quando non abrumpitur bonum ejus, sed intermutatur aliquando ut possit prodesse multis, sicut dictum est Jeremia, Jerem. 1,10: Hece consti-~ tui te hodie super gentes et super regna.

Ad hoc quod ulterius quaeritur de votis temporalibus, dicendum, quod vota peregrinationis satis etiam possunt de faci~ li dispensari : quia non est peregrina~ tionibus talibus magna peregrinantium emendatio : sed in voto abstinentiae est caute agendum, et non ita cum divite sicut cum paupere est dispensandum : quia pauper non habet unde sibi salisfaciat, sed dives in his abundat nimis. Unde si cum divite dispensetur, magne debent imponi eleemosyne, vel aliquod magnum quid injungi, quod compenset dolorem famis quam oportuisset sustinere in abstinentia.

Ad obsEctum autem contra, dicendum quod ceteris paribus est hoc verum quod objicitur : sed he conditiones sunt dispares valde.

Ad aliud dicendum, quod Deus corda intuetur, et ideo corda diversimode praparata diversis infundit donis, quandoque diviti dando plus, et quandoque minus pauperi : sed judex ecclesiasticus non videt nisi faciem, et ideo diverse circumstantiae in faciei diversitate debent apud eum dispensationem diversificare.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18