Text List

Articulus 19

Articulus 19

An votum conditionale debet implerisim. pliciter vel solum stante conditione ?

ARTICULUS XIX. An votum conditionale debet implerisim. pliciter vel solum stante conditione ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, "De virginibus autem non velatis, ete.",

Hic enim quaeritur de voto conditio- nato et interpretato.

De primo quidem sic : 1. Sit quod aliquis voveat cum condi- tione apposita, sicut videtur Jacob fecis- se, Genes. xxvin, 20, quando dixit: "Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via", etc. : videtur quod etiam condi- tione non obstante debeat votum solvi, Domino enim debemus esse et posse si- ne conditione : ergo sive conditio appo- natur, sive non, videtur quod debeat solvi Domino quod promittitur.

2. Item, Mercenaria servitus non est Deo grata: sed conditionata est mercenaria: ergo non est Deo grata: ergo vel est conditio non apponenda, vel ap~ posita non attendenda. In conrrarium est, quod votum non obligat ex necessitate, sed ex voluntate: ergo non obligat amplius, quam sicut promittit voluntas: sed voluntas non promittit nisi sub conditione.

Quob concEDENDUM est : et ideo nisi velit ille qui vovit, conditione non existente, ipse ad votum non obligatur.

Ad primum ergo dicendum, quod licet Domino totum quod sumus debeamus, non tamen hoc totum requiritur a nobis : et ideo non obligamur nisi cum conditione vel promissione absoluta.

Ad ALIup dicendum, quod non est servitus mercenaria : quia hoc intelligitur de his qui etiam ea quae sunt necessaria ad salutem, non faciunt nisi propter mercedem temporalem. Hec autem conditio ponitur ad id quod non est necessarium ad salutem,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19