Articulus 20
Articulus 20
De voto interpretative. An aliquis intrans religionem et manens ultra tempus professionis, sit professus ? et, An sit compellendus ut maneat et profiteatur ?
ARTICULUS XX. De voto interpretative. An aliquis intrans religionem et manens ultra tempus professionis, sit professus ? et, An sit compellendus ut maneat et profiteatur ?
Secundo, Queritur de voto interpretativo, scilicet quando aliquis habens etatem, votum in religione non facit, sed moratur amplius quam sit probationis tempus, utrum possit exire si verbo non profitetur, vel ibi manere sit compellendus ?
Videtur autem, quod possit exire : quia 1. Votum fit verbi promissione: ille autem verbo nihil promittit: ergo potest exire.
2. Item, Multas foeminas hoc modo in partibus Alemania exire permittit Ecclesia, et maritos ducere : quod non fieret, si per ipsum tempus votum esset solemnizatum.,
3. Item, In quibusdam claustris nigri ordinis non exstat memoria, quod umquam servata ibi fuerit regula ex integro, sed tantum quaedam partes, sicut officium nocturnum et diurnum, et non modus abstinendi: et non intrant alique personae hac intentione, nisi ut servent que inveniunt: cum ergo non amplius profiteantur, videtur quod ad amplius non obligentur.
Iy conraarium hujus est, quod consuetudines et institutiones Eeclesiarum sine superioris auctorirate immutari non possunt: sed scimus illas Ecclesias ordini sancti Benedicti esse assignatas, et a nullo majorum esse mutatas: ergo ad observandum ordinem sancti Benedicti tenentur, ut videtur.
Responpeo sine prejudicio, quod vo- tum et professionem interpretativam omnis homo facit, quando stat ultra tempus communiter probationi assignatum, habens libertatem recedendi si voluerit : sed hoc in quibusdam claustris potest prolongari, secundum quod communitati pro temporis conyeniens videtur expedire. Unde tutum etiam videtur mihi, quod in claustris in quibus in periculo castitatis vivunt moniales, multum protelatur donee desperent de hoc quod aliquis cas legitimo ducat matrimonio: et ideo dissimulatur protelatio in claustris Teutonie.
On this page