Text List

Articulus 3

Articulus 3

Ratione cujus articuli fides facit persosonam legitimam ?

ARTICULUS III. Ratione cujus articuli fides facit persosonam legitimam ?

Tertio queritur, Ratione cujus articuli fides habeat personam facere legilimam ?

1. Videtur, quod sit ratione ejus quod est, "Vitam aeternam : quia vita aeterna erit in conjunctione anime cum Deo, et illam significat matrimonium."

2. Sed iterum videtur, quod ratione communionis Sanctorum : quia communio Sanctorum erit in individuitate vite et societatis, quam iterum pretendit matrimonium.

Ad hoc dicendum, quod ratione illius articuli qui est, "Sanctam Ecclesiam," fides personam legitimam facit : quia sic ille intelligitur, id est, Credo in Spiritum sanctum, scilicet sanctificantem et unientem Ecclesiam sicut una est unius sicut enim dicitur, ad Ephes. v, 32: Sacramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo et in Ecclesia.

Ad PRIMUM ergo sciendum, quod vita zterna non est unio fidelis anime cum Deo, sed potius visio, et visionem sequitur unio.

Ad aliud dicendum, quod communio Sanctorum consistit in communione bonorum ad invicem : sed significatum matrimonii potius est in relatione ad Deum : et ideo ratione illius articuli fides non facit personam legitimam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3