Text List

Articulus 4

Articulus 4

An si quis ducat haereticam baptisatam que nolit dimittere heresim, debeat eam dimittere ?

ARTICULUS IV. An si quis ducat haereticam baptisatam que nolit dimittere heresim, debeat eam dimittere ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante finem : "Vel alienigenam, id est, hereticam, etc."

1. Ponamus enim, quod aliquis sciat aliquam mulierem esse hereticam, et tamen baptizatam, et ducat cam in matrimonium, et illa postea nolit heresim dimittere : videtur quod iste talis secundum ea quae dicuntur in Liétera possit eam dimitterce.

2. Item, Majus est segregari a consortio fidelium, quam a societate mariti : sed mulier propter haresim segregatur a consortio fidclium : ergo multo magis a consortio mariti. :

In contrarium hujus est, quod 1. Baptizatus ab heretico, est baptizatus : ergo matrimonio copulatus heretico, verum habet matrimonium : ergo non est separandum.

2. Item, Baptismus est sacramentorum fundamentum : quidquid autem edificatur super fundamentum immobile, illud est wdificium firmum : ergo istud est firrmum matrimonium ; ergo non est dissolvendum.

Irem, Ponamus, quod aliquis Judeus, vel hereticus, vel paganus, velit bapti- zari, et non invenit aquam, vel baplizantem qui eum baptizet, et in isto statu contrahit : videtur, quod stet matrimonium : quia baptismo flaminis etsi non fluminis omnium peccatorum remissionem consecutus est : ergo matrimonio suo quod contrahit cum Christiana nullum peccatum repugnat : ergo stat matrimonium.

In conrrarium hujus est, quod baptismus est fundamentum sacramentorum : et iste non habet characterem baptismalem : ergo non habet fundamentum : ergo non est firmum edificium.

Responsio ad hoc, quod ut dicit Hugo, in primo casu stat matrimonium propter baptismum, et videtur mihi rationabiliter dicere.

Ad opsecrum contra, dicendum, quod Ambrosius loquitur in Littera de heretico non in forma Ecclesi baptizato.

Ad aliud dicendum, quod licet majus sit segregari a consortio fidelium, quam mariti : non tamen ordinatur ex contrarietate contra fundamentum matrimonii omne segregans a consortio fidelium, et ideo non dissolvit contractum matrimonium : sed verum est, quod contrahi non debet.

Ad id quod quaeritur de secundo casu, dicendum quod non est ratum matrimonium : quia non habet characterem baptismalem, licet rem habeat baptismi.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod immunitas peccati non jacit fundamentum sacramentorum, sed potius impressio characteris. Unde non baptizatus, immunis tamen a peccato, si ordinaretur, nihil reciperet de ordine : et habens characterem baptismalem, et non immunis a peccato, si ordinatur, recipit ordinem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4