Text List

Articulus 5

Articulus 5

An dispar cultus matrimonio superveniens dissolvuat matrimonium ?

ARTICULUS V. An dispar cultus matrimonio superveniens dissolvuat matrimonium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Huie autem videtur obviare quod Apostolus, etc."

Videtur enim, secundum ea quae dicuntur in Littera hujus capituli, dispar cultus matrimonio superveniens dissolvere matrimonium : quia

1. Dispar cultus superveniens matrimonio, equalis vel majoris est periculi sicut antecedens : ergo idem vel plus facit ad separationem matrimonii, quam antecedens, ut videtur.

2. Item, Talis non cohabitat, nisi in contumeliam Creatoris : assignatur autem haec causa separationis in Littera : propter ergo talem cultum disparem matrimonium est separandum.

3. Item, Talis peccat contra matrimonii auctorem: et hoc iterum dicitur esse causa separationis : ergo separari possunt tales.

Ty conrrarium est regula quae dicit, quod

1. Nallum impedimentorum matrimono. superveniens, dirimit matrimonium contractum ; ergo nec istud.

2. Item, Fides Christiani semel data, firmiter est servanda : sed illi quae fit heretica, est fides data : ergo irritari non debet : ergo firmum tenendum est mairimonium.,

Quop concepENpuM est, et dicendum ad primum, quod non est periculum : quia potest lieri separatio a thoro, si sit pertinax in heresi,

Ad aliud dicendum, quod licet non communicet nisi in contumeliam creatoris, si pertimax est, tamen ex prima susceptione fidei subjacet censure ecclesiastice : et per illam potest prohiberi, vel etiam separari a ccetu fidelium, ita ut judicio seculari liberum sit in talem vindicare.

Ad aliud dicendum, quod in veritate talis peccat contra auctorem matrimonii, et ideo punitur in matrimonio quantum ad separationem a thoro : sed tamen merito fundamenti stat matrimonium, quandiu ambo vivunt qui in fide Christi contraxerunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5