Articulus 6
Articulus 6
An aliquis in Paganismo habens plures uxores, si convertatur cum omnibus illis, omnes vel una, et gue possit esse uxor ?
ARTICULUS VI. An aliquis in Paganismo habens plures uxores, si convertatur cum omnibus illis, omnes vel una, et gue possit esse uxor ?
Esto enim, quod aliquis in Paganismo vel Judaismo habuit uxores plures, et convertatur cum omnibus illis : et quaeratur, Utrum omnes, vel una, vel quae ex omnibus possit esse uxor sua ?
Videtur enim, quod omnes : 1. Infra enim habetur, quod inter infideles est verum conjugium : ergo cum secundum rilum suum possit habere plures, quelibet istarum est vera uxor : sed, ut dicit Augustinus, "baptismus non dissolvit conjugia, sed peccata:" ergo videtur, quod quelibet istaram adhuc remaneat uxor sua : ergo post baptismum potest habere plures.
2. Item, Majorem libertatem adjicit sibi baptismus, et non tollit aliquam : ergo cum ante baptismum sibi liberum retinere plures erat, erit hoc idem etiam sibi liberum post baptismum., °
3. Item, Si separentur, tunc videtur, quod hoc generaret impedimentum conversionis : quia jam odirent baptismum propter horrorem separationis a suis conjugibus : ergo non debent separari, sed permitti omnes post baptismum.
Ty conrranivum hujus est, quod dicit Innocentius : "Cum ab initio una costa in unam mulierem sit formata, nulli umquam licuit habere plures uxores, nisi ex divina dispensatione et ad tempus pro necessitate ;" ergo nec isti licuit ante baptismum, nec post licet ei.
Uurerivs queritur, Esto enim quod aliquis in sua lege prime uxori cum qua contraxit, libellum repudii dederit, et post eam cum alia secundum ritum suw legis contraxit, et cum illa ad fidem Christi convertatur,
Videtur, quod oportet dimittere secundam : quia numquam fuit vera uxor sua: ergo oportet, quod ambo isti conversi separentur.
Responsio. Dicendum, quod in prima parte questionis non est dubium plures eum habere non posse, quam unam : nec ante licuit ei habere plures secundum jus divinum, sed potius secundum errorem perfidie humane.
Ad primum ergo dicendum, quod id quod infra dicitur, intelligitur de matrimonio licito : et hoc non est contra jus divinum : et hoc unius est cum una.
Ad aliud dicendum, quod non est libertas habere plures, sed servitus : quia qui facit peccatum, servus est peccati. Et Anselmus dicit, quod "etiam potentia peccandi, nec est libertas, nec pars libertatis: quia libertati addita minuit cam, et ablata auget eamdem."
Ad aliud dicendum, quod id quod est de verilate vite, propter nullius umquam turbationem vel scandalum est dimitlendum, pracipue ex amore honestatis Christiane : sed quod una est unius, magis debet ad conversionem trahere, quam illicere valeat amor muliercularum.
Ad secunpam partem quastionis dicendum, quod nulla est uxor nisi prima cum qua contraxit ; et ideo omnibus conver- sis solum illa manebit. Si autem non vellet ipsa converti, tunc puto, quod liberum esset ei eligere de aliis conversis quam vellet, et cum illa contrahere de novo : quia prior contractus non valobat, eo quod inter omnes illas cum quibus secundo contraxit in suo ritu, nulla habet magis quam alia, eo quod nulla carum fuit vere uxor ejus.
Ad objectum autem dicendum, quod vir in regimine est caput, sed non in contractu : quia in illo ad paria judicantur vir et uxor, cum utriusque consensus requiratur.
Ad aliud dicendum, quod favor m viro nullus est, praecipue cum ipse baplismum accipiat, ut a vitiis liberetur.
Ad TERTIAM partem quiestionis dicendum sub distinctione, quod aut prima eui dedit libellum repudii, vult converti, aut non. Si sic, tenctur eam habere. Si non, tunc potest contrahere de novo in fide Christi cum secunda: et tunc etiam si postea convertatur alia, non habet jus poscendi ipsum, eo quod jus suum merito infidelitatis amisit, cum in nullo ita maritum sequi debeat sicul in conversione ad fidem Christi.
On this page