Text List

Articulus 7

Articulus 7

An propter infidelitatem potest uxor dimitti ?

ARTICULUS VII. An propter infidelitatem potest uxor dimitti ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Potest tamen licite dimittere, etc."

Videtur non valere quod dicit : quia 1. Ipsemet dixit in tertio Sené entiarum, quod ex tropicis non est arguendum : constat autem, quod infidelitas non est fornicatio nisi tropice loquendo.

2. Item, Fides non est fundamentum, nisi quae per dilectionem operatur, ut dicit Glossa super epistolam ad Galatas, v, 6: ergo ad hoc quod vir objiciat ci pec-

catum, oportet quod ipse habeat charitatem : et hoc esset grave.

3. Item, Ex hoc sequitur, quod omne matrimonium extra charitatem contractum, esset sine fundamento : ergo separabile, ut videtur.

Responsio. Dicendum, quod non arguit ex tropicis, licet dictum sit tropicum sed sequitur quod dicit, quia infidelitas contrarietatem habet ad fundamentum,

Ad aliud dicendum, quod fides fundat duo, scilicet meritum, et sacramentum. Et quoad fundationem meriti intelligitur Glossa illa : quia charitas informat omne meritum. Sed quoad fundationem sacramenti tantum sine re et effectu sacramentali tam in baptismo quam in aliis, sulficit fides informis.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7