Articulus 8
Articulus 8
An propter mortale peccatum alter conjugum potest alterum dimittere ?
Videtur enim totum falsum quod hic dicitur in Litiera : quoniam. 1. Secundum hoc tota die fierent divortia, quod falsum est.
2. Item, Aut intelligit de istis vitiis ante matrimonium, aut post. Et constat, quod neutro modo intelligit, quia ambobus vel altero existente in mortali peccato, contrahunt, et non separantur, et ad cohabitandum coguntur ab Ecclesia ergo falsum est quod dicit.
3. Item, Contra Evangelium est expresse Matthai, v, 32 et xix, 9, ubi dicitur, quod "qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa", etc. Et constat, quod non loquitur nisi de fornicatione corporali et litterali.
Item, In Luca, xvu, 34, ubi dicit, quod "duo erunt in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur". Ergo lectus unus est unius boni, et alterius mali.
Responsio. Dicendum, quod si Litlera debeat sustineri, ad sponsalia est referendum : quia bene credo, quod illa scindi possunt propter mortale peccatum in altero desponsatorum existente, precipue si apponatur in conditione, sicut videtur Litlera dicere : et si non velit converli a peccato. Et de hoc supra notatum est in quaestione de sponsalibus.
On this page