Text List

Articulus 9

Articulus 9

An unus conjugum fidelis potest alium dimiltere ante mortem alterius ?

ARTICULUS IX. An unus conjugum fidelis potest alium dimiltere ante mortem alterius ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, HE, "Hic queritur, Si fidelis dimittat infidelem, etc."

Videtur enim non esse vera determinatio Magistri sic : 1. In omni vero et legitimo matrimonio uterque conjugum obligatur alteri usque ad mortem : sed inter infideles est verum et legitimum matrimonium : ergo uterque conjugum alteri obligatur usque ad mortem. Proparur prima. I ad Corinth. vu, 39, ubi dicitur, quod "mulier alligata est legi, scilicet viri, quanto tempore vir ejus vivit". Secunda scribitur in Littera,

2. Item, Matrimonium infidelium est perfectum in significando et causando : sed perfectum obligat usque ad mortem.

3. Item, Minus vinculum est inter dominum et servum, quam inter virum et uxorem : sed primum non solvitur per conversionem alterius : ergo nec secundum.

4. Item, Ambrosius dicit, quod in baptismo peccata solvuntur, non conjugia: ergo per baptismum non deobligatur viro uxor : ergo ante mortem ejus contrahere non potest.

5. Ulterius videtur, quod si infidelis dimissus contrahat, teneat matrimonium. Aut enim fidelis contrahere potest, aut non. Si non, hoc erit contra Litteram. Si sic, non potest contrahere nisi solutus a matrimonio quo prius fut obligatus : sed cum matrimonium sit relatio quedam, et relatio non solvatur in uno nisi solyatur in utroque relativorum, erit infidelis absolutus a matrimonio : solutus autem contrahere potest : ergo infidelis sic dimissus potest contrahere.

6. Item, Injustum est si debeat aliquis ex jure alieno et non debeatur ex eodem : ergo nullum jus matrimonii obligat infidelem ad debitum, ita quod non debeatur ei ex eodem : sed non debetur ei, ut dicitur in Litera : ergo nec ipse debet aliquid, ut videtur : ergo licet ei contrahere sicut fideli,

7. Item, Ponamus, quod convertatur : tunc enim merito fidei non debet privari libertate contrahendi : esto ergo, quod alter jam contraxit cum alia : ergo et ista post conversa cum alio potest contrahere.

8. Item, Pcenitentia restituit in integrum, sicut supra habitum est : ergo restituit etiam libertatem contrahendi : et inde ut prius.

9. Item, Si non liceret post conversis contrahere, multi retraherentur a fide : ergo videtur, quod non debuit institui ab Ecclesia, quod postea non liceat eis contrahere.

In contrarium autem hujus est, quod 1. Dicit Apostolus, I ad Corinth. vn, 15: "Si infidelis discedit, discedat : non enim servitutt subjectus est frater aul soror in hujusmodi", Et non dicit, quod infidelis non sit servituti subjectus : ergo innuit infidelem adhuc servitute matrimonii tener.

2. Item, Nullum matrimonium non ratum sufficientem habet stabilitatem : sed matrimonia infidelium sunt non rata: ergo, etc. ; ergo dissolvi possunt.

Responsio. Dicendwm, quod ea quae dicuntur in Litécra, juris habet firmitatem.

Ab primum ergo dicendum, quod matramonium infidelium non est usquequaque legitinuin, eo quod non est omnino inter legitimas personas : et ideo aliquo casu inlerveniente potest dissolvi.

Ad aliud dicendum, quod non est perfectum causando et significando nisi potentia, sicut supra dictum est : fides autem Christi est a qua trahit firmitatem.,

Ad aliud dicendum, quod licet vinculum sil unius servilulis, non tamen fundatur supra fidem Christi : et ideo a fide nec contrahit robur, nec debilitatem a contrario : sed matrimonium in quantum est sacramentum, supra fidem Chrisli fundatur, et illa deficiente ratitudinem perfectam non habet.

Ad suiup dicendum, quod haptismus non dissolvit conjugium, sed contirmal, dummodo sit persona legitima : unde quod solvit, hoc est ex.defectu persone sive materia.

Ad i quod ulterius objicitur, dicendum quod infidelis contrahere non potest de jure : quia in poenam infidelitatis manet sub servitute.

Et ad argumentum contra, dicendum quod vinculum non manet : sed in poenam infligitur ei id quod suum jus amittit in libertate contrahendi.

Et per hoc patet solutio etiam ad sequens : quia quilibet ex peccato potest jus suum amitterc, et exlex fier.

Ad aliud dicendum, quod si convertatur, adhuc in ponam obstinationis ligatur poona non contrahendi. Credo tamen, quod Kcelesia cum tali in fayorem aliorum potest et debet dispensare.

Ad aliud dicendum, quod peenitentia restituit quoad immunitatem culpa, sed non quoad immunitatem omnis poenae.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9