Text List

Articulus 10

Articulus 10

An inter infideles sit verum matrimonium ?

ARTICULUS X. An inter infideles sit verum matrimonium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I, "Copula igitur maritalis, etc."

Videtur enim, quod non sit verum con- jugium : quia 1, Nulla superadificatio est sine fandamento : sed matrimonium est superedi- ficatio quaedam : ergo non est sine fundamento : sed illud est fides : ergo sine fide Christi nullum est matrimonium verum.

2. Item, Majoris spiritualitatis et efficacia sunt alia sacramenta, quam matri- monium : et illa non possunt esse sine fide et baptismo : ergo nec istud.

In contrariom hujus est, quod si non esset verum matrimonium inter infideles, omni actu concubitus fornicarii essent : et hoc grave esset dicere.

Resvonsto., Dicendum, quod verum est matrimonium, sed non habens ultimam firmitatem : quia habet dispositionem contrariam in materia.

Ad primum ergo dicendum, quod dicitur verum ab honestate contractus, sed firmum a fundamento : unde fides non fundat conjugii veritatem, sed immobilitatem.

Ad aliud dicendum, quod est potius causa quare possit esse sine fide, quam quod semper exigat ipsam quoad suam veritatem : quia in quantum humanum officium est, et non spirituale tantum, effici potest contractu, et obtinet veritatem ab humano consensu.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10