"Nunc superest de cognatione, etc." In istis tribus distinctionibus queritur
de impedimento proveniente ex vicini-
fate cognationis : et ideo hic primo
agit de cognatione carnali. Secundo,
de affinitate, scilicet in distinct. XLI.
Et tertio, de cognatione spirituali,
scilicet in distinct. XLII. Quarto, de
cognatione legali, ibi, Dist. XLU, D, "Quod
autem spirituales vel adoptivi filii, etc."
Adhuc ita distinctio dividitur in tres
partes. Primo queritur, In quot gradi-
bus licet alicui conjungi
matrimonialiter ? Secundo, Reddit causam quare in
tot, ibi, C, $1: "Quare vero sex
gradus computet, Isidorus, etc." Tertio,
Objicit quaedam et solvit, ibi, C, § 2: "His autem occurrit, etc."
In prima sunt duo capitula. In primo
ostenditur in quot gradibus attenditur
matrimonialis copula. In secundo,
Ostendit dupheem modum, Isidori seilicet,
et aliorum, qualiter illi gradus sunt
computandi, ibi, B, "Quomodo autem
gradus consanguinitatis, etc."