Articulus 1
Articulus 1
Quid sit consanguinitas ?
Primum est, Quid sit consanguinitas? Secundum, Unde dicatur ? Tertium, Quid sit linea ? Quartum, Qua sit lincee divisio ? Quintum, Quid sit gradus computationis in linea ?
Ad primum ponatur diffinitio Jurisperiforum hac : "Cognatio carnalis est vinculum personarum ab eodem stipite descendentium carnali propagatione contractum."
Objicitur autem contra hoc : quia 1.Secundum hoc omnes homines viderentur esse consanguinci : quia omnes homines ab uno stipite descenderunt, scilicet ab Adam et Heva, et sibi invicem juncti sunt, et per carnalem propagationem ab Adam et Heva seminati : ergo videtur, quod omnes homines sint consanguinel.
2. Item, Originale peceatuim est vincu- lum personarum, etc.: ergo originale peccatum est cognatio carnalis.
3. Item, Sicut multorum collectio descendentium ab uno, facit genus unum, sicut vult Porphyrius, ita etiam facit cognationem carnalem : ‘ergo cognatio carnalis magis est collectio multorum, quam vinculum.
4. Item, Constat, quod vinculum equivocum est ad corporale vinculum, et ad spirituale : ergo non debet ante distinctionem in diffinitione poni.
5. Item, Sicut infra dicitur ab Isidoro, "consanguinitas se dirimit paulatim, ita quod propinquitas esse desinit:" sed descensus ab eodem stipite numquam se dirimit nec finitur : ergo videtur, quod diffinitio sit insufficiens, quia non ponitur ibi finita consanguinitas.
6. Item, Cum dicitur, Carnali propagatione, etc., aut intelligitur de propagatione activa, aut passiva, aut utraque. Siprimo modo: tunc pater erit consanguineus filii, et non e converso. Si secundo modo: tunc . dictione semel posita in diffinitione oportet uti # quivoce : et hoc est contra artem secundum Auctores.
Responsio. Dicendum, quod dicta diffinitio est conveniens de consanguinitate, de qua hic agitur. Quia de ea hic agitur prout generat impedimentum matrimonii: et ponitur ibi vinculum ut genus : personarum autem ponitur ut materia. Differentia autem contrahens materiam, est ab eodem stipite descendentium: sed per hoc quod dicitur, Carnalt propagatione contractum, ponitur efficiens proprium. Et sic realis est ista diffinitio tangens tres causas consanguinitatis, formalem, efficientem, et materialem. Fimalis autem quae est nexus amicitiz, est extra essentiam ipsius, et ideo non ponitur in diflinitione,
Ad primum ergo dicendum, quod omnes qui sunt in linea ascendentium et descendentium directe, consanguinei dicuntur secundum hance diffinitionem : sed in linea transversali licet quilibet referatur ad stipitem, tamen propter va~ riationem lines, variatur etiam ejus stipes proximus : et ideo consanguinei non dicuntur hic ultra quartum gradum : sed ibi- variatur.
Ad aliud dicendum, quod originale peccatum non est unum existens diversarum personarum vinculum, sed tantum unum specie existens : sed cognatio carnalis est una relatio in toto genere uno. Praterea, Originale peccatum per aceidens, scilicet ex natura corrupta, sequitur propagationem : sed consanguinitas est cffectus propagationis per se per ipsam carnem propagatam.
Ad aliud dicendum, quod collectio ad unum non dicit nisi habitudinem inferiorum ad superiorem : sed consanguinitas wqualiter est in habitudine inferioris ad superiorem, et inferiorum ad se invicem : et ideo melius diffinitur per vinculum quam per collectionem.
Ab atiup dicendum, quod licet vinculum sit equivocum, tamen determinatur per sequens adjunctum, sicut si dicitur canis latrabilis : et ideo non gencrat confusum intellectum in diffinitione.
An aritp dicendum, quod se consanguinitas dirimit: sed hoc non est ex consanguinitate, sed ex gradus distantia, ut infra dicetur: et ideo direptio ipsa potius ponenda est in determinatione numeri graduum, quan consanguinitatis. Quod autem direptio non sit essentialis consanguinitati, patet : quia si es~ set essentialis, tanec in omni linea dirimeretur : et hoc non est verum, quia in linea ascendentium et descendentium numquam dirimitur : et hujus causa infra dicetur.
Ad aliud dicendum, quo carnalis propagatio activa hic sumitur : sed non sequitur quod infertur : quia consanguinitas non est essentia actionis, sed potius effectus qui consequitur tam in propagante, quam in propagato, et aliis pro- pagatis ex habitudine substantiae a qua fit decisio ad ea quee deciduntur.
On this page