Text List

Articulus 2

Articulus 2

Unde dicitur consanguinitas ?

ARTICULUS II. Unde dicitur consanguinitas ?

Secundo quieritur, Unde consanguinitas dicatur 2

Et dicitur communiter, quod ex compositione vocabuli dicitur, quasi societas sanguinis propter propagationem eX uno.

Videtur autem, quod hoc nihil sit, cujus una ratio est : quia

1. Generatio sive propagatio non fit ex sanguine, ut dicunt Physici, sed potius ex superfluo quartae digestionis : ergo nec propter sanguinem potest dici consanguinitas.

2. Item, Genes. xxix, 14, dixit Laban de Jacob : "Os meum, et caro mea es", Et Judas fratribus suis de Joseph : "Frater et caro nostra est". Ergo potius debet dici concarnalitas, quam consanguinitas.

Responsio. Dicendum, quod optinie dicitur consanguinilas ; quia propinquissimum potentia ultima ad corpus et ad naturam hominis, est sanguis.

Ad primum ergo dicenduin, quod illud materialiter et per dispositiones vicinas est sanguis bene deputatus, sed per digestionem ampliorem albescit, et per immixtionem spiritus efficitur ampullosum, et apparet magis album.

Ad aliud dicendum, quod de carne non fit generatio : sed ponitur ibi caro et os pro materia habente in se virtutem formativam carnis et ossis : hanc enim filii unius patris accipiunt ab uno.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2