Articulus 3
Articulus 3
Quid sit linea consanguinitatis ?
Et dicitur communiter, quod linea est ordinata collectio personarum consanguinitate conjunctarum, ab eodem stipite descendentium, diversos gradus continens.
Objicitur autem, 1. De hoc quod dicitur, Ordinata colleetio : quia hoc oportet intelligi de uno ordine : et hoc non convenit, quia tres ordines sunt in linea.
2. Item, Linea est etiam inter personas non consanguineas, sicut affines, et adoptatas, et spirituali vinculo conjunclas: ergo male dicitur, Consanguinitate conjunectarum.
3. Item, Male dici videtur, Ab eodem stipite descendentium : quia illi qui sunt in transversalibus secundum quod in transvorsalibus, sunt in linea non relata ad stipitem : ergo non semper ibi attenditur descensus a stipite uno.
4. Item, Cum omnis linea sit infra. duos terminos tantum, videntur esse diversi duo gradus tantum : et hoc iterum falsum est.
Dicendum tamen primo, quod linea satis communiter est diffinita : et hoc quod dicitur, Ordinata colleciio, est genus secundum quod hic sumitur linea. Materia autem sive subjectum forme generis tangitur per hoc quod dicitur : Personarum consanguinitate, etc. Efficiens autem tangitur per hoc quod dicitur: Ab eodem stipite descendentium : quia, sicut in mathematicis secundum Alpharabium in commento super Geometriam Euclidis, motus puncti facit lineam, ita motus et quaedam quasi multiplicatio stipitis hic facit lineam, de qua hic agitur: hoc autem quod dicitur, Diversos gradus continens, est ultima differentia complens esse linew civiliter sumpte.
Ad primum autem quod contra objicitur, dicendum quod ordo sumitur hic pro generali habitudine ad unum, hoc est, ad stipitem: et illa habitudo salvatur in omnibus lineis: nec oportet in diffinitione generis descendere in differentias speciei: quia ille sunt posterius quam genus, et non diffiniunt ipsum.
Ad aliud dicendum, quod linea consanguinitatis diffinitur hic, et non linea in genere, nisi sumatur genus proximum, scilicet consanguinitatis.
On this page