Text List

Articulus 5

Articulus 5

Quid sit gradus ?

ARTICULUS V. Quid sit gradus ?

Quinto quaeritur, Quid sit gradus, secundum quod computatur in linea?

Et dicunt, quod gradus est habitudo distantium personarum, qua cognoscitur quanta cognationis distantia persone inter se differant.

Videtur autem inconveniens esse diffinitio : quia 1. Gradus sonat habitudinem inferioritatis et superioritatis distantium personarum, etc.: ergo male diffinitur per simplicem habitudinem personarum distantium, etc.

2. Item, Ex gradu in quantum gradus, non cognoscitur quanta sit distantia, etc. : sed potius ex gradu in quantum est aliquotus, vel secundus, vel tertius: ergo male attribuitur hoc eradui in genere.

3. Item, In gradibus materialibus de ligno vel lapide non cognoscitur quanta sit distantia ab inferiori vel superiori loco, nisi sciatur quotus sit gradus ab inferiori vel superiori : ergo nec in gradibus istis scitur distantia ex gradu in quantum est gradus, sed potius scitur ex eo in quantum est aliquotus.

4. Item, Non idem est cognitum et principium cognitionis, ut dicit Philosophus: sed gradus est cognitum in his: querentes enim de consanguinitate oportet gradum cognoscere qui est inter personas: ergo gradus non est principium cognitionis : ergo male attribuitur ei esse principium hujusmodi cognitionis ex modo loquendi, cum dicitur: Qua cognoscitur,

Responsio. Dicendum, quod satis convenienter gradus hic diffinitur: est enim habitudo generalis forma, cujus proprium subjectum et materia sunt persone distantes : sed proprius actus est differentia qua cognoscitur, etc.: et cognitum exprimitur per hoc quod dicitur, Quanta cognationis distantia, etc.

Unoe dicendum ad primum, quod gradus in genere non sonat inferioritatem vel superioritatem, sed abstrahit ab utroque, et ita diffinitur hic: et per hoc patet, quod est gradus inferior et gradus superior: et haec divisio est in species gradus: et ideo gradus in genere ut abstrahens ab utroque, est ante utrumque: tamen status vel situs superioritatis et inferioritatis importatur in genere per modum distantiae personarum.

Ad aliud dicendum, quod ex gradu in quantum gradus, cognoscitur habitudo in genere, sed habitudo in specie cognoscitur ex gradu in specie determinato : et quia cognitio in genere est cognitio imperfecta, ideo non statur in illa, sed queritur de specie: tamen quando diffinitur gradus in genere, non debet diffiniri nisi per cognitionem quam facit in genere.

Ad aliud dicendum, quod idem est in gradibus materialibus : sed quia non statur ibi, ideo processus videtur esse ad speciem.

Ad aliud dicendum, quod gradus ut gradus numquam est quesitum, nec cognitum, ut quod erat ante quesitum aut dubitatum : sed potius an sit consanguinitas, vel non, illud queritur, et invenitur ex gradu. Unde quod gradus queritur, hoc non est nisi in quantum est principium concludendi consanguinitatem, sicut etiam in syllogismis et theorematibus unum concluditur per accidens, ut postea per illud concludatur conclusio intenta: non enim semper proceditur ex per se notis, sed etiam ex illis quae per prima et vera acceperunt fidem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5