Text List

Articulus 6

Articulus 6

ARTICULUS VI. An sunt tres modi computandi gradus ? et, Quis sit potior inter illos ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Quomodo autem gradus consanguinitatis computandi sint, etc."

Sunt enim hic tres modi computandi : et queremus, Quis rationabilior sit mo- dus ? et, De consonantia et contrarietate inter illos,

Et duo quidem modi graduum sunt secundum canones, quorum uterque di- citur in Littera. Zacharias eim Papa sic computat, dicens : "Parentele gradus taliter computamus : Ego et frater meus una generatio sumus, primumque gradum efficimus. Rursus, filius meus et fratris mei filius, secunda geeratio sunt, et secundum gradum efficiunt, etc." Et hae via celebrior habetur.

Isidorus autem sic: "Vilius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus. Illis seorsum sejunctis, ex radice istius trunci egrediuntur isti ramunculi, nepos et neptis, primus : pronepos et proneptis, secundus, etc." Et sic de aliis.

Secundum leges autem computatur sic: "Pater et mater truncus, frater et soror, primus gradus. Et secundus, filius fratris et filia sororis, quae sunt nepos et neptis. Tertius gradus et quartus, pronepos et proneptis. Et quintus gradus et sextus, abnepos et abneptis. Septimus wradus et octavus, subnepos et subneplis. Nonus gradus et decimus : et sic de aliis."

Ex his facile est videre, quod illa persona quae secundum primam computationem est in quinto, id est, extra gradum prohibitum hodie: secundum secundam est in quarto, id est, intra gradum prohibitum hodie: et secundum leges in decimo in parte una, et in nono in parte alia. Ergo videtur esse maxima contrarietas inter ista jura, quae sic loquuntur.

Oxsiciruk autem contra primum modum computandi et pro ullimo sic : 1. Sicut descensus est generalionis in parte una per filium, ita in parte alia per filiam : sed duplex descensus duplicem exigit gradum : ergo in duobus gradibus sunt nepos per filium, et neptis per filiam: ergo prima opinio quae dicit, quod sunt in uno, falsum dicit : et ultima quae dicit, quod sunt in duobus, dicit verum.

2. Item, In naturis, si duo contrariis motibus moveantur a se invicem, erit necessario ibi duplex distantia, et duplex gradus, sicut si A moveatur sursum, et 8 deorsum: sed duplex descensus est ut duplex in natura motus: ergo in generatione filiorum vel filii et filie est duplex distantia et duplex gradus : ergo prima computatio est falsa, et secunda et tertia tantuni vera.

Oesrcrrun autem specialiter contra secundam sic :

1. Filius et filia, quae sunt frater et soror, in nullo sibi intrinseco materiali vel formali uniuntur: ergo non potest poni truncus unus, sed potius pater et mater qui sunt caro una : ergo prima est yera, et secunda et terlia est falsa.

2. Item, Omne quod per generationem distat ab aliquo uno, magis habet simi- litudinem ramunculi et gradus, quam trunci :.sed filius et filia, qua sunt frater et soror, per generationem descenderunt ab uno, sicut ipso nomine importatur, quoniam non est filius nisi patris filius : ergo filius et filia, qui sunt frater et soror, non faciunt truncum vel stipitem, sed gradus : et inde ut prius.

Oxsictrer autem pro prima et secunda contra tertiam sic : 1. Diversitas materialis tantum in nullo facit speciem gradus diversam : sed generatio per duos, est diversitas materialis tantum: ergo .non facit speciem gradus diversam : ergo isti in uno gradu distant a trunco, licet materialiter sint duo.

2. Item, In naturis quae uno modo motus moventur ab uno, equaliter distant, et unum habent gradum distantia : sicut ab A movetur 8, et eodem modo motus ab eodem a moveturc: sed frater et soror uno modo motus moventur ab uno trunco: ergo distant uno gradu tantum, et non duobus: ergo prima et secunda opiniones sunt vere, et tertia falsa.

Responsio. Dicendum, quod omnes iste opiniones habent aliquid rationis : sed tamen prima rationabilior est : et ideo illi adhasit Ecclesia. Hla enim considerat, quod aliam habet habitudinem persona a qua est descensus, et non descendit secundum rationem sui nominis, sicut pater et mater : quia nomina illa dicunt a quibus est alius, et non dicunt, quod ipsi sint ab alio, licet quandoque secundum rei veritatem sint ab alio. Considerat etiam, quod aliam habet habitudinem descendens descensu uno, et aliam descendens descensibus pluribus : et secundum hoc locat truncum et gradu primum et secundum et terlium et quartum, ut primus dicatur descensu uno, secundus duobus, tertius tribus, et quartus quatuor : et in ilo finitue consanguinitas hordie. ,

Secunda autem considerat, quod truncus oritur a quodam alio quod est radix, et ideo locat truncum fratrem et sororem super unam radicem patris et matris : et non est diversitas, nisi in ratione, sicut dicitur in Liéfera, inter primam opinionem et secundam.

Tertia vero considerat illas duas rationes, quae posite sunt pro ipsa, et contra primam opinionem et secundam : et has repetere non oportet.

Et sic planum est respondere omnibus objectis : quia ullimo inducte solvunt duas primas : et id quod objicitur contra secundam, plane solvitur per ea quae considerat secunda opinio : quia aliam accipit rationem trunci, quam prima.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6