Articulus 7
Articulus 7
An omnes gradus prohibiti: sunt ad contrahendum matrimonium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : "Attende, quod sex computat Isidorus, etc."
Inveniuntur enim hic tres caus@ assignate de numero graduum, in quibus licet vel non licet contrahere : secundum enim computationem Isidori, et secundum antiqua jura, sextus gradus est prohibitus, et septimus concessus: et ille assignat causam, quia sex sunt @tates mundi, et sex status hominis, seilicet infantia, pucritia, adolescentia, juventus, virilis gtas, senectus et scnium, quae Tsidorus pro uno accipit, eo quod tune siccari et putrefieri incipiunt corpora, et usui matrimonii fieri inhabilia.
Secundum Zacharie computaticnem seplimus gradus est prohibitus, et octayus concessus : et ille assignat causam, quia septem diebus omne tempus agilur, post quod et Ecclesia in corpore et anima sponso Christo jungetur.
Secundum autem nova jura, per qui omnibus antiquis abrogatur, quartus gradus est prohibitus, et quintus concessus : et illius Inonocentius assignat causam, Extra, de consanguineis et affi nibus, quia quatuor sunt elementa, ex quibus componuntur humores quatuor, ex quibus constituitur et complexionatur corpus humanum.
1. Videntur autem iste causae ridiculose, et nihil facere ad propositum, co quod nulla habitudo causati ad causa esse videatur.
2. Hem, Qua est causa, quod Innocentius assignat potius quatuor elementa, quam Eyangelia, vel quatuor angulos eceli, vel quatuor Evangelistas, vel quatuor Ezechielis animalia ? In omnibus enim his eadem videtur esse affinitas ad causatum. Unde dicitur, quod non sine verecundia eclesia Papa illud pro causa allegavit, cum a tanto homine non nisi rationabilia fieri debeant.
3. Item, Quid assignabimus pro causa, quod secundum consonantiam legum ad canones hodie octavus gradus secundum leges est prohibitus, et nonus et decimus concessi ? Nisi enim assignentur octo homines quifuerunt in area Noe, vel octo beatitudines enumerate, Matth.v,3 et seq.
Similiter in causa Isidori de sex mundi wtatibus : non enim videntar plus facere sex mundi tates, quam sex hydrie posite in Cana Galilee ad purificationem Judzorum ¢.
Similiter septenarius dierum in computalione Zacharia Pape non plus videtur valere, quam septem dona, vel septem stelle habentes motum aplanes in colo.
Videtur autem, quod melius esset tales causas non assignare : quia litterati lalia legentes, vilipendunt, et super nihil vel modicum judicant Ecclesiam fundare sua instituta.
Responsio. Dicendum, quod in veritate in talibus non magna vis est: quia non habent vim nisi a positione Ecclesie: nec Sancti hujusmodi numerum assignant pro causa, sed pro indicio quod tali numero utilur Scriptura : et ideo habilior est ad instituendum aliquid in ipso.
Si quis tamen vellet hic subtilizare, tunc pro causa assignari posset prohibitio quarti gradus: quia usque ad quartum gradum homines multi se vident et suam successionem, et abominabile est, quod suam successionem videat homo direptam : sicut etiam Dominus dixit secundum expositionem Sanctorum, Exod. xx, 5: Visitans iniguitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me.
Ad csusaM autem Jnnocentii dicendum, quod in qualibet generatione nova fit mixtio sanguinis cum sanguine alieno, et in quantum miscetur alteri, in tantum recedit a primo, etab invicem. Elementa autem sunt facile et difficulter miscibilia : maxime enim subtile (ut Philosophus dicit) est bene miscibile, et hoc est ignis, qui alienatur quasi in mixtura prima, et in secunda aer, et in tertia aqua, et in quarta terra ; et ita componentia corpus humanum recedunt a praviis dispositionibus, et per consequens a consanguinitate: et hoc patet etiam in seminibus, que seminantur in terra sibi non naturali : quiain quarta generatione transeunt ad aliam speciem omnino : et hoc intendit Papa.
Ad Hoc autem quod Isidorus et Zacharias dicunt, dicendum quod non est causa, sed adaptatio, ut dictum est. ,
Ad id autem quod objicitur de legibus, dicendum quod idem est octavus secundum leges, et quartus secundum canones : et ideo non oportet in illo aliam assignare causam,
Quare vero sex gradus computet Isidorus, ipse aperit dicens : Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usgue ad ultimum gradum protraxerit, et propinquitas esse desierit, tunc primum lex in matrimonii vinculum eam recipiet, et quodammodo incipiet revocare fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex etaibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquilas generis tot gradibus lerminetur. In his sex gradibus omnia propinguitatuin nomina continentur : ultra quos nec affinitas inveniri, nec successio potest amplius prorogari '. Secundum alivs, septem gradus ideo computantur, ita at post septem gradus sponsus sponse jungatur: sicut post hance vitam qua septem diebus agilur, Ecclesia Christo jungetur.
His autem vccurrit illud quod Gregorius Augustino Anglorum Episcopo, a quo requisitus fuerat quota generatione debeant copulari, rescribit sic : Quaedam lex Romana permittit, ut sive fratris, vel sororis, seu duorum fratrum germanorum, seu duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est, ut quarta vel quinta generatio fidelium licenter sibi conjungatur‘. Sed post multum temporis idem Gregorius a Felice Messina: Sicilia preside requisitus, utrum Augustino scripserit, ut Angloruin quarta generatione contracla matrimonia non solyerentur, inter catera talem reddidil rationeim : Quod scripsi Augustine, Anglorum Episcopo, ipsi etiam Anglorum genti quie nuper_ad fidem venerat, ne a bono quod cosperat, metuendo austeriora recederet, specialiter et non generaliler me agnoscas scripsisse. Nec ideo havc eis scripsi, ul postqaam in fide fuermt solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est, usque ad septimam generationem Jungantur *.
On this page