Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quot sunt genera affinitatis ?

ARTICULUS TI. Quot sunt genera affinitatis ?

Tertio queritur, Quot sint genera affinitatis ? ;

Videtur enim, quod plura debeant esse quam unum: quia 1. Si propter sanguinis propinquitatem addita persona mihi eflicitur affinis, constat quod meo consanguineo mortuo, manet affinitas in persona addita: ergo qui unitur ei, unitur quodammodo mihi : ergo si tunc ducat maritum, ile efficitur affinis mihi: ergo erunt duo genera affinitatis.

Eadem objectione probatur de filio qui nascitur ex secunda copula, quod mihi efficiatur affinis.

2. Item, Saepe videtur etiam in avibus, quod dispositio precendentis copula maneat in secunda, et quod fcemina facit ovum unde egreditur pullus priori masculo similis: et hoc praecipue experimentatur in columbis: ergo sic etiam est in hominibus : ergo propinquitas videtur transire ad sequentem copulam: ergo maritus affinis meae et natus ex non consanguineo videntur ad me habere affinitatem: ergo plura genera videntur esse affinitatis.

In contrarium hujus est, quod affinitas non causatur ex affinitate, sed ex consanguinitate: sed hujus ad me nulla est consanguinitas: ergo nulla ad me in tali casu causatur affinitas.

Quop CONCEDENDUM est. Et dicendum ad primum, quod manet ibi affinitas, ut infra habetur in Littera: sed illa non generat aliam affinitatem, quia non est affinitas, nisi ex consanguinitate quae hic non est.

Ad aliud dicendum, quod tales dispositiones sunt debiles, et fiunt ex longa infusione matricis ex semine unius dispositionis, et tunc non causant in partu, nisi qualitates aliquas, ut colorem, et non causati substantiam : et ideo in subtantialibus non remanet propinguitas ad primum affinem, licet remaneat ad primum aligqua debilis: et ideo vir mulieris alicujus non potest accipere uxorem filiam illius mulieris ex alio viro.

Notandum ergo, quod licet antiquitus tria fuerint affinitatis genera, tamen modo non est nisi unum in persona addita consanguinitati per connubium carnale : et ideo illa sola interdicitur consanguineis, et non soror sua, vel alia consanguinea ejus, vel filia ex alio marito.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3