Articulus 5
Articulus 5
Anin equalibus gradibus prohibetur et admittitur affinitas sicut consanguinilas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Julius Papa, ibi, A, post medium: "Nudlum in ulroque seru permittimus, etc."
Videtur enim hoc esse inconvenicns: quia: 1. Affinitas minus vinculum est, quam consanguinitas : ergo paucioribus gradi-~ bus debet finiri: ergo videtur, quod antiquitus non debuit poni usque ad_ septimum, nec modo usque ad quartum inclusive.
2. Item, Ponamus quod aliquis in una parte consanguineus vel affinis sit in quinto, et in alia parte in secundo, et queramus, Utrum illi conjungi possint ? Videtur,quod non : quiasecundus gradus est prohibitus : sed bene sequitur, isti in una parte sunt in secundo : ergo sunt in secundo : ergo non possunt contrahere.
Ad primum motivum dicendum est, quod in equalibus gradibus antiquitus et modo prohibetur, et concedilur consanguinitas et affinitas.
Ad objectum autem dicendum, quod revera minus vinculum = est affinitas, quam consanguinitas : sed tamen propter mixturam sanguinis quae fit, non potest esse presumpta diruptio illius mixture, nisi in codem gradu in quo consanguinitas ipsa est direpta. Si tamen placeret Ecclesiae ad pauciores gradus ponere tam in consanguinitate, quam et praecipue in affinitate, viderctur mihi, quod satis congrue hoc posset facere.
Ad aliud dicendum, quod in computatione consanguinitatis et aflinitatis standum est ulteriori gradui: et hujus causa est, yuia nullus gradus est nisi a trunco causatus : et ideo nullius persone est respectus ad aliam tam in consanguinitate, quam in affinitate nisi per truncum : unde gui distat a trunco in quinto, a quolibet descendentium in altera linea distat in quinto vel amplius. Et cum dicitur, quod isti sunt in una parte in secundo, intelligitur in secundo non a se, sed a trunco : et ideo inter se distant amplius, quam etiam in quinto : et ideo contrahere possunt, quia quintus a trunco gradus est concessus.
On this page