Articulus 11
Articulus 11
Quis sit modus legitimandi ?
Secundo, Queritur de modo legitimandi : quia 1. Contra rationem est illegitimum reputare legitimum : ergo secundum jura fieri non debet, quia secundum jus nihil fit contra rationem.
2. Item, In actibus illegitimus non fit legitimus : quia illegitimus actus est vitiosus, et legitimus est ordinatus civili virtute : ergo nec in natis fieri debet.
3. Item, Contra nature ordinem esse videtur, quod natura illegitimum nature lege, umquam faciat legitimum, nec e converso : quoniam monstra semper reputat peccata, et bene nata decorat et ornat : ergo nec in civilibus illegitimum debet legitimari.
4. Item, Sicut est motus de uno contrariorum in aliud, tam in naturis quam in motibus, ita est e converso : sed numquam fit de legitimo illegitimus : ergo nec e converso fieri debet de illegitimo legitimus.
2. Item, Sine omni culpa nati ipse nascitur illegitimus : sed in his quae fiunt ex necessitate (secundum Philosophum et legislatores) innocentiam et misericordiam merentur : ergo talis error misericorditer corrigi potest : possunt ergo legitimari.
Qvop concepENDuUM est, et dicendum, quod sex modis illegitimi legitimantur : duobus secundum canones, et quatuor secundum leges. Primus secundum ca-~ nones est per subsequens matrimonium cum matre illegitimorum contractum. Secundus autem est per specialem indulgentiam et dispensationem Domini Pape. Et hi duo modi habentur, Extra, Qui filii sint legitimi, cap. Conguestus est nobis.
Primus autem secundum leges est, si pater filium naturalem curie offerat Imperatoris tunc enim propter curiae honestatem filius legitimus efficitur, sive pater legitimos habeat filios, sive non. Secundus est, si pater decedens in testamento nominet eum heredem legitimum, et ipse postea offerat testamentum principi volens fieri legitimus. Tertius est, si nullo filio legitimo existente patreque defuncto, ipse natu-~ ralis filius seipsum offerat principi. Hi tres modi habentur in Authentico : Quibus modis naturales efficiuntur legitimi suit? § Quoniam de suis. Quartus mo-~ dus est, si pater eum in publico testamento vel cum trium virorum testantium susceptione legitimum nominet, nec adjiciat naturalem : tunc enim efficitur legitimus, ut in Authentico, Non liceat, etc.
Ad primum ergo dicendum, quod non est contra rationem de substantia, id est, de materia non legitima facere legitimum ad actus legitimos : sed de forma esset verum, quia de contrario non potest fieri contrarium, sed subjeclum sub utroque potest esse contrariorum.
Ad aliud dicendum, quod non simile: quia actus talis perversitati inseparabiliter est conjuncltus, et ideo nullo modo potest corrigi : sed non est ita in subjectis.
Ad aliud dicendum, quod in illegitimis nature vel est defectus, vel superfluitas est in monstris inseparabiliter : et ideo non possunt corrigt: et hoc modo non est in natis, quia per actus voluntatis potest corrigi defectus naturalium qui sic dictus est, quia non est secundum legem posilivan.
Ad aliud dicendum, quod sape puniuntur legilimi poena illegitimorum per exheredationem pro peccato patris vel suo, tamen argumentum non valet, quia legislator facilior est ad indulgentias, quam ad ponas : sed in motu naturali subjectum se habet a@qualiter ad utrumque contrariorum, et ideo aequaliter movetur de uno in alterum, et e converso.
On this page