Text List

Articulus 3

Articulus 3

An spiritualis proximitas impedit matrimonium contrahendum ?

ARTICULUS III. An spiritualis proximitas impedit matrimonium contrahendum ?

Tertio queritur, An impediat matrimonium contrahendum et dirimat contractum ?

Videtur autem, quod non: quia 1. Ubi plura sunt vincula amicitiae et societatis, ibi major est individuitas vite : sed cognatio spiritualis unit spiritus, et conjugium ligat corpora: ergo in tali matrimonio esset major individuitas: ergo melius est hoc quam aliud, et meliorem sortitur exitum, et delectabilius commanent: ergo non debet impedire matrimonium.

2. Item, Matrimonium consistit in utraque unione, scilicet spiritaum, et corporum : ergo quod cooperatur ad unionem spirituum, promovet ad matrimonium : sed cognatio spiritualis pro- movet ad unionem spiritum: ergo promovet ad matrimonium : ergo non debet poni pro impedimento.

3. Item, Omnia bona matrimonii inter tales personas salvantur, scilicet fides, proles, sacramentum : ergo videtur, quod non impediat, sed expediat.

Ty conrrarium hujus sunt omnia qua dicuntur in Littera.

Responsio. Dicendum, quod impedit matrimonium contrahendum, et dirimit contractum, sicut Aiééera dicit : quia non placet Deo, quod unio spiritualis quae est inter tales, reputetur non unio: qui chim in matrimonio uniuntur, distantes reputantur: et hoc respiciens Ecclesia, slatuit quod illud impedimentum vim habeat, pracipue cum etiam lex civilis propter adoptionem prohibeat matrimonialiler convenire,

Praterea, Iloe contra ordinem nature est, quod surculus qui ex radice aliqua ascendit, ilerum radiei uniatur ad propagandum alium: non minus autem digna est propagatio spiritualis, quam corporalis: et ideo utramque cognationem impedimentum statuit Ecclesia esse.

Aprrimem ergo dicendum, quod hoc argumentum non valet: quia si hoc attenderetur in matrimonio, tunc filius deberet accipere matrem, quod absurdum est: sed in matrimonio attenditur conjunctio distantium, ut iterum gradus fugiens reuniatur, et remancat fordus humani generis, et civilis urbanilas in talibus ita conjunctis.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod hoc sufficit, sed oportet esse personas legitimas ad contrahendum, ut spe supra habitum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3