Articulus 4
Articulus 4
Quot sunt species cognationis spiritualis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine: "Est etiam inter filios egusdem hominis carnales et spirituales."
Videtur autem, quod non sunt nisi due: quia 1. De his tantum mentionem facit in Littera, scilicet inter ‘suscipientem et susceptum in baplismo, et inter filios suscipientis carnales et spirituales.
2. Videtur autem, quod sit una sola: quia non communicantes in spiritu, non communicant etiam in consequente illam communicationcm : sed pater carnalis suscipiens, et filius suus carnalis, non communicant in spiritu quoad operatio~ nem ministerialem in sacramento, quando pater carnalis suscipit filium spiritualem : ergo non communicant etiam in consequente illam operationem spiritualem, quod est cognatio spiritualis: ergo nulla est cognatio inter filios carnales et spirituales.
3. Item, Si dicitur, quod est cognatio spiritualis inter eos: constat, quod non esset secundum gradum unum, sed duos, vel truncum et gradum : hoc autem numquam auditum est a Sanctis, quod gradus in tali cognatione determinent : ergo videtur, quod nulla sit inter carnales filios et spirituales cognatio spiritualis.
4, Usrerrus, Videtur quod sint tres, scilicet compaternitas, paternitas, et fra~ ternitas spiritualis: quia hoc communiter dicitur ab omnibus qui sciunt: et etiam ex Liféera haec colliguntur.
5. Item, Eadem ratione qua filius patris spiritualis contrahit fraternitatem, contrahit etiam pater filii spiritualis compaternitatem : ergo necessario erunt tres.
6. Unrerius, Videtur quod quatuor: quia non minor est vicinitatis spiritualis ad spiritualem, quam carnalis ad spiritualem, sed. major: sed carnales filii patris spiritualis, cum filio spirituali contrahunt cognationem spiritualem : ergo multo magis spirituales filii ejusdem, cum omnibus spiritualibus habent cognationem spiritualem: ergo omnes filii spirituales ejusdem hominis sunt inter se fratres spirituales : sed hoc genus non determinatur in Littera: ergo sunt quatuor species spiritualis cognationis.
7. Item, Propagatio carnis ex uno facit carnalem cognationem inter propagatos: sed melior est propagatio spiritus ex uno : ergo propagatio spiritus ex uno facit cognationem spiritualem inter omnes spiritualiter propagatos : ergo ut prius, quatuor videntur esse species spiritualis cognationis.
Sotvutio. Dicendum, quod non est nisi triplex species cognationis spiritualis, scilicet palernitas, compaternitas, et confraternitas.
Paterniias contrahitur dupliciter, scilicet directe, et indirecte. Directe per actum proprium, qui fit in sacramentum dando, vel suscipientem tenendo. Indirecte autem, quando non per actum proprium, sed per actum illius cum quo est una caro contrahitur, sicut viro aliquem suscipiente, susceptio hec facit ipsum patrem spiritualem directe: et quia vir et uxor postquam effecti sunt una caro, sibi communicant suas actiones, ideo quod facit vir directe, indirecte transit ad uxorem, et efficitur etiam ipsa mater spiritualis. Dico autem, postgudm effecti sunt una caro: quia si vir prius quam esset maritus uxoris, scilicet ante contractum matrimonii, vel post contractum ante copulam carnalem, susciperet aliquem in sacramento, non transiret ad uxorem: et ideo non efficeretur mater spiritualis. Sicut autem dixi, quia vir directe et uxor indirecte efficiuntur paren~ tes spirituales, ita est e converso quando mulier directe, et vir indirecte.
Compaternitas autem contrahitur inter carnalem patrem et spiritualem, et inter carnalem matrem et spiritualem : unde versus : "Unus semper erit compatrum spiritualis, Alter carnalis : nec fallit regula talis."
Et contrahitur dupliciter, scilicet directe et indirecte, sicut etiam paternitas spiritualis : quia postquam vir et mulier efficiuntur una caro, communicant sibi suos filios.
Confraternitas autem non coutrahitur, nisi inter puerum et puellam, quae suscipitur vel tenetur in sacramento, et filios carnales suscipientis, sive ante, sive post sint nati: et non transit ad fratres vel sorores ejus qui suscipit sacramentum, sive ante sint nati, sive post nascantur : omnes enim illi si aliud non obstat impedimentum, licite possunt conjungi fratribus et sororibus ejus cui sacramentum datur, vel qui in sacramento tenetur, ut infra dicetur in Liffera.
His wazins, ad objecta respondendum, dicendo ad primum, quod ad contrahendum cognationem non est necessarium communicare in actu mediante quo contrahitur. Et est instantia : quia filius primus non communicat patri in generatione secundi: et tamen quia secundus traducitur ab eodem a quo primus sumpsit originem, ideo secundus efficitur super primum. Similiter ego non communico fratri meo in actu generationis : et tamen filius suus efficitur mihi in secundo gradu per respectum mei et fratris mei ad truncum unde descendimus. Similiter etiam est hic in proposito: quia per respectum ab eodem a quo illi descendunt carnaliter, et illi spiritualiter efficiuntur spirituales fratres.
Av auiup dicendum, quod ideo gradus in hac cognatione non distinguuntur, quia numquam distat nisi in gradu primo, qui est inter fratres: inter truncum enim et gradum primum non est gradus distantia. Compater autem et ad patrem et ad puerum susceptum in sacramento non habet distantiam gradus: quia ad patrem carnalem habet se sicut truncus, et ad puerum sicut ad id quod cmanat immediate a trunco: sed puer ad filios carnales patris sive spirituales habet se ut fratres qui sunt in primo gradu, nec umquam ultra derivatur.
Ad i quod ulterius concluditur, quod sunt quatuor species, dicendum ad primum, quod bene conceditur, quod major quoad dignitatem est cognatio spiri- tualis, quam carnalis, sed quoad dependentiam ad unum non est ita: unde in propagata ad alterum cognatione, semper oportet adesse carnalem cognationem, sicut patet quando spiritualis propagatur ad filios carnales suscipientis in sacramento, et ad parentes suscepti: ¢l hoc ideo est, quia non potest spiritus ¢x spiritu, sed potius caro ex carne propagari. Unde cum inter filios spirituales dantis sacramentum vel tenentis in eo, et inter tentum in sacramento, nulla sit conjunctio propagationis carnis, nulla erit inter cos cognatio spiritualis. Directa cnim constat, quod non est: et indirecta sine dependentia carnali esse non potest: et ita non transit ad spirituales filios ista cognatio.
On this page