Articulus 5
Articulus 5
Quibus sacramentis mediantibus contrahitur ista cognatio spiritualis ?
Videtur autem, quod 4. Per Evangelii praedicationem : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. iv, 15: "In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui". Et, ad Galat.iv, 19: "Filioli met, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis". Sed in generatione spirituali contrahitur cognatio spiritualis. Ergo praedicator habet cognationem spiritualem cum his quibus predicavit.
2. Ulterius, Videtur quod in poenitentia: quia dicit in Liltera Symmachus Papa : "Omnes quos in penitentia suscipimus, etc."
4. Videtur autem, quod in omnibus sacramentis : quia in quolibet sacramento operatur minister ad spiritualem generationem suscipientis sacramentuin : talis autem operatio facit contrahi talem cognationem spiritualem : ergo quilibet operans ad susceptionem cujuscumque sacrainenti contrahit spiritualem cognationem cum suscipiente.
Rzsponsio. Dicendum, quod de hoo fuerunt varie apud diversos opiniones. Quidam enim dixerunt, quod in omnibus sacramentalibus baptismi contrahitur talis cognatio, scilicet catechizatione, exorcizatione, immissione salis, et hujusmodi. Sed quia nulli nititur rationi, cum baptismus sit primum sacramentum et janua sacramentorum, et nihil antecedentium regeneret hominem, dicunt alii aliter, scilicet quod tria sacramenta faciunt tantum spiritualem cognationem, scilicet catechismus, baptismus, et confirmatio : sed hi sunt Decretiste, quia catechismum sacramentum vocant, quod nullo modo verum est, quia ante baptismum nullum est sacramentum : et si Sanctus vocat sacramentum, ponitur sacramentum pro sacra~ mentali.
Ideo dicendum, quod tantum duo sacramenta faciunt cognationem spiritualem, scilicet baptismus et confirmatio. Et ratio hujus potest elici ex notatis supra de sacramentis illis: quia unum imprimit characterem distinguentem ad fidem in sortem Domini : secundum autem robur ejusdem characteris ; et ideo faciunt generationem et complementum generati spiritualiter, et ideo faciunt cognationem spiritualem.
Si autem quaeratur de Ordine cum imprimat characterem, quare ipse non facit ? Dicendum, quod due sunt rationes quare ipse non facit. Una est, quia non imprimit characterem fidei, sed potius excellentiae et pralationis: et ille non regenerat. Alia est, quia non datur nisi viris: et ideo nullum potest procreare matrimonio impedimentum, cum nullus alium suscipiat in sacramento ipso.
De Eucharistia autem et extrema unctione per se patet, quod nullum imprimunt characterem, nec matrimonio ex sue susceptionis modo ullum possunt procreare impedimentum.
Ad primum autem dicendum, quod verbum, ut vult Aristoteles, non habet nisi virtutem persuasivam ; et ideo non re- generat, sed tantum disponit ad hoc : sed in operatione sacramentali est gratia ex 1pso opere operato.
Ad aliud dicendum, quod peenitentia magis trahit robur ex devotione pcenitentis, quam sacerdotis: et propterea non imprimit characterem. Et quod dicitur in Liétera, dicendum quod non debent contrahere : sed tamen si contraxcrint, stabit matrimonium,
On this page