Text List

Articulus 6

Articulus 6

Que commatres et qui compatres possunt contrahere ?

ARTICULUS VI. Que commatres et qui compatres possunt contrahere ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initum: "Quod autem compater et commater sibi gungi nequeant, etc."

Videtur enim falsum : 1. Sit enim, quod aliqua sit commater alicujus foemine ex filio suo, vel illius : et postea contrahat cum viro nihil habente commune cum alterutra illarum: postea moriatur sua uxor, et ducat illam cujus ipsa commater fuit. Dicunt jura, quod stat matrimonium, et tamen iste habuit duas commatres.

2. Item, Sit quod aliquis accipiat uxorem pregnantem ex alio viro : et postea pariat postquam cognila est a viro suo secundo, et illum puerum mulier alia suscipit in sacramento. Dicunt jura, quod, mortua sua, potest ducere commatrem illius quae sic commater effecta fuit. Et idem est si peperit post consensum de presenti, et ante carnalem copulam.

Responsio. Dicendum, quod jura bene et rationabiliter determinant : quia non communicant sibi actus suos conjugati nisi in eo in quo sunt una caro, et postquam sunt, sicut dictum est de indirecta compaternitate. Et veritas hujus questionis est in his versibus : "Qui mihi vel cujus mea natum fonte levavit, Hee mea commater fieri mea non valet uxor. Si qua mex natum non ex me fonte levavit, Hance post facta meae non mihi vetabor habere."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6