Text List

Articulus 7

Articulus 7

Quid sit adoptio ?

ARTICULUS VII. Quid sit adoptio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Quod autem spirituales vel adoptivi filii, etc."

Et ponitur hic questio de cognatione spirituali. Et quia in diffinitione ejus cadit adoptio, ideo quaeramus de adoptione sex. Primum est, Quid sit adoptio ? Secundum, Quae et quot sint species adoptionis ? Tertium, Quis possit adoptare ? Quartum, Quis possit adoptari ? Quintum, Quis sit effectus adoptionis ? Sextum, Quot et quae sint species adoptatorum cognationem inter se haben~ tium ?

Circa autem ipsam cognationem legalem queremus duo, scilicet quid sit, et qualiter impediat matrimonium, et qualiter non ?

Et sic sunt octo in universo quae circa hoc queruntur.

Ad primum horum sic proceditur : Dicitur communiter, quod adoptio est extranew persone in filium vel nepotem, vel deinceps assumptio legitima.

Videtur autem, quod non semper sit extranee persone : quia 1. Non extranea majus habet jus in hereditate : ergo illa potius debet adoptari,

2. Item, Propinquitas nature facit gradus in ordine charitatis : ergo multo magis in ordine adoptionis: ergo videtur, quod non extranea persona magis debet adoptari, quam extranea.

3. Item, Jus aliquid in hereditate quantum ad successionem dat propinquis : ergo sine injuria illorum extraneus non potest introduci in hereditatem in toto vel in parte: ergo adoptio non semper est extranee persone.

Utrerivs queritur, Quare dicat, In filium, vel nepotem ?

1. Quia constat, quod per gradus non distat adoptatus ab adoptante : ergo quilibet adoptatur in filium, et nullus in nepotem.

2. Item, Una est adoptio faciens de extraneo filium qui maxime distat : cum ergo de maxime distante per adoptionem fiat nihil distans, eo quod inter patrem et filium nulla sit distantia, videtur quod non sit in ea gradus: ergo nihil est dictum, Jn fiiium, vel nepotem, vel deinceps.

Responsio. Ad hoc dicendum, quod adoptio inducta est in solatium filiorum perditorum, Et quia contingit nepotes et pronepotes et sic deinceps etiam perdi, ideo in solatium ipsorum etiam adoptio nepotum et deinceps est inducta.

Et per hoc patet solutio ad duo ultima inducta.

Ao primum autem dicendum, quod adoptio de non conjuncto ex jure successioris facit successorem : et ideo oportet, quod sit persona extranea, quia aliter aliquod jus, scilicet consanguinitatis haberet in hereditate percipienda.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia charitas perficit naturam, et ideo quemlibet gradum conducit ad proprium charitatis effectum : sed adoptio inducta est in solatium quasi nature in illa parte qua perpetuari habet, ne nomen alicujus de sua posteritate deleatur : et ideo non fundatur super successores, sed extraneos.

Ad aliud dicendum, quod vir quamdiu est in potestate bonorum suorum, cum uxoris consensu et principis, de suis bonis potest ordinare quod voluerit : et ideo propingui adoptionem impedire non possunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7