Text List

Articulus 8

Articulus 8

Quot sunt species adoptionis ?

ARTICULUS VIII. Quot sunt species adoptionis ?

Secundo queritur, Quae et quot sint species adoptionis ?

Et communiter dicitur, quod dua, scilicet arrogatio, et simplex adoptio. Arrogatio autem est adoptio auctoritate principis facta de eo qui suijuris est, vel per patris naturalis mortem, vel per emancipationem qua transit in potestatem adoptantis. Simplex autem adoptio est adoptio auctoritate magistratus facta de eo qui non sui juris est, nec transit in potestatem adoptantis. Unde versus : "Arrogo qui suus est, ethabet meus esse necesse. Patris adopto suum, nec patris desinit esse."

Sed contra hoc objicitur : quia 1. Contra ordinem natura videtur esse arrogatio : quia natura numguam id quod perficit in esse.et posse, revocat in imperfectum : ergo nec civilis debet hoc facere : sed suus est perfectus in sui regimine, non suus autem imperfectus : ergo de suo ordine juris potest fieri non suus : ergo arrogatio per quam hoc fit, est contra ordinem juris naturalis.

2. Similiter objicitur de simplici adoptione : omnis enim filius est sui patris: ergo et adoptivus sui patris adoptantis est: ergo cum adoptatur, ipse desinit esse sui patris naturalis, et incipit esse adoptantis : et hoc est contrarium hujus quod hic dicit diffinitio inducta.

3. Ulterius, Videtur quod plures sint species adoplionis : quia non suus de consensu patris naturalis potest transire in suum adoptantis: et ista species non tangitur hic: ergo insuflicienter sunt species assignate.

Utterivs quaeritur, Utrum univoce adoptio dicitur de illis duabus specicbus ?

Et videtur, quod non: quia 1. Una retinet nomen generis, co quod nihil addit generi : alia autem addit aliquid : sed talia suum genus numquam participant univoce : ergo nec ista.

2. Item, Gum dicitur simplex adoptio, videtur per simplicitatem innui, quod nihil nisi simplicem naturam habet communis : sed arrogatio habet plus : ergo non dicitur univoce de illis.

In contrarium est, quod 4. In utraque de non filio fit filius : sed hoc est ratio adoptionis : ergo una ratione dicitur de utraque specie adoptionis.

2. Item, Non differunt nisi materialiter, quia esse emancipatum, vel esse filiumfamilias, sunt differenti accidentales : sed materia est per accidens differentia ; ergo iste duae species sunt ma~ teriales, ut videtur.

Responsio. Dicendum, quod diffinitio- nes inducte sunt valde bone, et continentur in eis convenientiae et differentia duarum specierum adoptionis : et hoc plane quilibet videre potest.

Dicenpum ergo ad primum, quod non secundum idem potest unum et idem esse perfectum et imperfectum secundum naturam, nec etiam secundum civilia : sed in natura quidem adoptivus est perfectus, sed in jure succedendi in aliis bonis est imperfectus: et quoad hoc transit in potestatem patris adoptantis.

Ad aliud dicendum, quod. suus patris carnalis potest esse adoptivus : suus patris adoptantis, quia non potest esse in potestate duorum, et ideo non transit in potestatem adoptantis.

Ad aliud dicendum, quod, non sunt plures. Ad objectum autem dicendum quod quando non hoc fit, tunc pater naturalis emancipat eum de sua _potestale: et tunc est species quae dicitur arrogatio.

Ad aliud dicendum, quod sicut probant due rationes priores, adoptio dicitur per prius et posterius de arrogatione et adoptione simplici.

A w quod objicitur in contrarium, dicendum, quod ratio generis est in utraque specie : sed in una nihil additur et, scilicet in adoptione simplici: in alia autem additur differentia : et ideo illa fortius participat esse adoptionis, quam alia.

Ad aliud dicendum, quod in naturalibus sunt. accidentia : tamen secundum quod cadunt jura civilia super illos, efli-

ciuntur differentia substantiales : et ideo civiliter loquendo sunt species adoptionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8