Articulus 9
Articulus 9
Qui possunt adoptare ?
Et dicitur communiter, quod tria exiguntur ad hoc quod quis possit adoptare, scilicet, quod sit suus, hoc est, sui juris existens, et generare potens, et xtatem habens ultra viginti annos. Et de primo quidem nullum dubium est, sed de secundo.
1. Si enim adoptio est in solatium filiorum : et non generare potens magis destituitur ex impossibilitate prolis, quam generare potens, videtur quod adoptio magis debeat concedi generare non potenti, quam generare potenti.
2. Item; In filiis est successio nature patris et hereditatis : sed ambo ista privantur ab eo qui non potest generare : ergo illi magis, quam alii debet concedi ut adoptet.
Videtur autem, quod in duodevicesimo anno debet fieri adoptio : quia tunc generare potest naturaliter ergo et adoptare.
4. Item, Adoptare posse, sequitur ad generare posse : ergo et tempus ad tempus : sed tempus generationis est in quartodecimo anno : ergo et tempus adoptionis.
Videtur, quod sic : quia mulier tristatur in desolatione filiorum : sed adoptio talibus conceditur in solatium : ergo et mulieri debet concedi.
SED CONTRA : 1. Mulier numquam perfecte est sui juris, sed in potestate viri : ergo numquam potest adoptare.
2. Item, Numquam generat active, sed passive tantum : ergo nec adoptare potest, nisi forte juvando maritum.
Responsio. Dicendum, quod illa tria qu posita sunt, exiguntur : unde servus qui non est suus, adoptare non potest, nec in potestate tutorum existens, nec filiusfamilias.
Ad primum ergo dicendum, quod extremum genus infelicitatis (ut vult Boctius) est aliquando fuisse felicem : et ideo impossibilis generare non destruitur sicut ille qui aliquo orbatus est filio, vel. non habet eos: et ideo isti conceditur quod non illi, quia in illo ipsa impossibilitas minuit desiderium filiorum.
Ad aliud dicendum, quod lect utrumque privetur in co qui generare non potest, tamen non est anxictas desiderii, quia anxium desiderium non est nisi de re possibili.
Ad aliud dicendum, quod leet in quartodecimo anno generatio est possibilis, non tamen est perfecta et stabilis, scd potius in vicesimo primo anno, ut dicunt Philosophi.
Ad aliud dicendum, quod plane concedi potest de prole perfecta et stabili, in qua stare potest successiv hiereditatis et nature.
On this page