Articulus 10
Articulus 10
An quilibet potest adoptari ?
Et dicitur communiter, quod masculus et feemina minor wtate quam adoptans, tantum quod filius ejus naturalis esse possit.
Videtur autem, quod hoc nihil sit quia, 1. Ut dictum est, aliquis adoptare potest, quando est major viginti annis : sed adoptio perfecta est arrogatio : ergo tunc potest arrogare : sed arrogari non potest, nisi quiest sui juris: ergo tunc potest arrogare eum qui sui est juris : ille autem est viginti quinque vel amplus annorum secundum leges : ergo ile qui est viginti annorum potest adop~ tare eum qui est viginti quinque vel amplius annorum : ergo minor etate potest adoptare majorem state.
2. Item, Videtur quod fomina non possit adoptari : quia adoptio est in soJatium filiorum data, vel ci qui paucos vel nullos habet filios : sed, ut dicit Plilosophus, foemina est mas occasionatus, non intenta finaliter a natura: ergo soJatium posteritatis non est in fosmina : ergo non potest adoptari, ut videtur.
Ad opsirctum autem primum dicendum, quod non nisi major etate polest adoptare : unde qui est viginti et unius annorum non potest arrogare aliquem majorem tate : et si arrogat aliquem, oportet quod puerum cujus pater defunctus jam secundum consuetudinem fecit eum esse suum, quando fuit annorum tredecim vel quatuordecim : quia tunc de consuetudine sui juris esse dicuntur, quorum pater defunctus est.
On this page