Articulus 11
Articulus 11
Quis sit effectus adoptionis ?
Et videtur, quod differens sit effectus in adoptione simplici, et arrogatione : quia simpliciter adoptatus non succedit patri adoptanti, nisi in quantum ille determinat, vel etiam in nullo: sed arrogatus ab intestato succedit per omnia, sicut filius naturalis : sed si emancipat eum pater adoptivus, tenetur ci assignare quartam omnium bonorum suorum. Similiter si moritur faciens testamentum, tenetur ei relinquere quartam : et hoc ideo, quia arrogatus cedit in potestatem arrogantis cum filiis suis et nepotibus non emancipatis, sed non adoptatus adoptione simplici.
Sed conrra hoc objicitur pro prima parte : quia 1, Aliquid debet simplex adoptio valere adoptato : ergo ratione adoptionis sibi aliquid relinquere tenetur.
2. Item, Sicut dicit Apostolus, Il ad Corinth. xu, 14, parentes debent liliis thesaurizare * : sed iste pater adoptivus est pater: ergo tenetur aliquid filio adoplato thesaurizare : ergo aliquid de bonis suis tenetur ci relinquere.
3. Unrerius, Queritur ratione alterius partis : quia injustum videtur, quod arrogatus ab intestato succedat per omnia. Magna enim differentia est inter filium naturalem et legitimum, et adoplatum per arrogationem : sed filius naturalis et legitimus non habet plus, nisi quod per omnia succedit ab intestato : ergo adoptatus per arrogationem habet minus : ergo videtur, quod non per omnia dcbet succedere.
Responsio. Dicendum ad primum, quod simplex adoptio minimum quod esse potest habet de esse et de ratione adoptionis, et non contrahitur sub genere adoptionis in communi per differentiam specificam, sed per modum, ut prius dictum est: et ideo potius est dispositio ad adoptionem perfectam quam adoptio perfecta : et ideo non obligatur ei adoptans perfecte, quia numquam transivit in potestatem, ut faceret ei ut suo. Sed verum est, quod aquitas est et urbanitas, quod aliquid dimittat ei : et habet hoc ab effectu adoptionis.
Ad aliud dicendum, quod non est adhue pater perfecte, cum iste non sit suus : et ideo ex districto jure non tenetur ei thesaurizare.
Ad aliud dicendum, quod adoptivus habet de beneplacito, quod ille ex natura : nihil enim prohibet, quin beneplacitum alicui confirmet hoc in successionis jure, quod alius habet ex hoc quod natus est ad illud : et ille fortiori jure quodammodo habet, quia naturali, quam iste : et hac est differentia filiationis naturalis et adoptive in casu isto.
On this page