Text List

Articulus 12

Articulus 12

Quot sunt species adoptatorum ?

ARTICULUS XII. Quot sunt species adoptatorum ?

Sexto quaeritur, Quae et quot sunt species adoptatorum ?

Et videtur, quod tres, scilicet descendentium, lateralium, et legaliter junctorum. Species descendentium attenditur. inter adoptantem et adoptatum in filium vel nepotem, et sic deinceps. Laleraliter venientium altenditur inter filium naturalem et filiam adoptatam, vel econtra inter filiam naturalem et filium adoptatum. Legalis autem aflinitas dicitur attendi inter uxorem adoptantis et adoptatum, vel econtra inter uxorem filii vel nepotis adoptati et patrem adoptantem.

Sed contra objicitur sic : 1. Propinquitas descendentium non potest esse nisi per aflectum adoptantis et adoptati : hac autem ad carnalem non sunt derivanda : ergo videtur, quod nulla sit inter eos propinquitas carnis.

2. Item, Sicut est linea descendentium, ita etiam est ascendentium : ergo videtur, quod de una linea plus esse debet quam est determinatum.

3. Item, Nulla videtur esse cognatio inter lateraliter venientes : quia constat, quod carnis affinitas ibi nulla est : similiter in actibus anime et exterioribus non communicant filli parentibus : ergo ex hoc quod aliquis adoptat aliquem, nulla contrahilur propinquitas inter adoptatum et filium adoptantis.

4. Ulterius objicitur de tertia : quia vir et mulier non sunt unum, nisi in his que spectant ad matrimonium : sed adoptio non est de illis : ergo videtur, quod non contrahitur propinguilas ex hoe quod aliquis adoptatur, inler ado- ptatum et uxorem adoptantis, vel e converso. -

Ulterius queritur, Utrum ulterius transeat haec affinitas in patrem, et matrem, et fratres, et sorores, et sic deinceps adoptantis et adoptati? Si sic : tunc crunt in adoplione gradus sicut in generalione, quod videtur inconveniens, cum multo minor sit adoptio, quam consanguinitas carnalis. Si autem dicitur, quod non, illud videtur imconveniens, cum transeat ad uxorem per modum affinitalis, et non ad cognatos, quia cognatio major est quam affinitas.

Responsio. Dicendum, quod tres sunt linew adoptionis, ut dictum est, et satis explanatum in principio.

Ad iergo quod primo objicitur, dicenduin videtur, quod adoptio est propter successionem carnis, et ideo respicit ad carnis posteritatem, et ponit propinquitatem ad illam : sed si tantum essct in spiritu, tunc valere posset quod objicitur.

Ad aliud dicendum, quod adoptio non exit domum adoptantis et adoptati, ut infra dicetur : et ideo in illis qui constituunt domum, sicut uxor adoptantis vel adoptati, perpetuam contrahit propinguitatem. Sed lateraliter venientes, quia non sunt nisi ad tempus in domo, non habent nisi temporalem cognationem, scilicet quamdiu manent in domo adoptantis filius adoptatus et naturalis : et ideo non ascendit.

Ad aliud dicendum, quod cognatio est quamdiu sunt indistincti a patre adoptante : quia tunc quodammodo sunt unum, et communicant ei in actibus : quia proprios actus non habent, sed ad nutum ejusin domo sua existentes moventur.

Ad aliud dicendum, quod sicut est in cognatione spirituali, quod vir et mulier communicant sibi actus suos, postquam effecti sunt una caro, ita est in adoptione tam activa quam: passiva. Unde fal- sum est, quod non nisi in his quae sunt matrimonii, vir et mulier sibi suos actus communicent, sed communicant etiam sibiin aliis : tamen adoptio quodammodo respicit matrimonium, quia adoptio filiorum quodammodo pertinet ad honum prolis.

Ab uLtimum patet solutio per antedicta, quia non transit ulterius : et ratio illius jam ante dicta est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12