Text List

Articulus 4

Articulus 4

Quae sit forma hujus sacramenti ?

ARTICULUS IV. Quae sit forma hujus sacramenti ?

Quarto, Queritur de forma hujus sacramenti. Et circa hoc queruntur tria. Primo, An habeat formam ? Secundo, Utrum unam vel plures ? Tertio, Quae ilarum est formalis ad aliam si habet plures ?

Dixenunr autem quidam, quod non habet formam extra seipsum: quia ipsa unclio tali oleo facta, est sibi forma: et ad hoc inducunt rationes has :

1. Omne illud cujus forma sacramentalis non uno modo tenetur et exercetur ab Ecclesia, non habet formam sacramentalem : sed istud sacramentum est tale: ergo, etc. Primam autem probant: quia cum forma sit de essentia sacramenti, conlingeret quod qui aliter cclebrarent, sacramentum non perficerent. Mepram autem probant per hoc, quod quedam Ecclesiae tenent indicativam orationem, quiedam autem deprecativam.

2. Adhuc, Omne sacramentum habens formam, ex virtute illius formie confert sanctificationem gratiae invisibilis ; istud sacramentum non ex virtute sue forme confert sanctificationem gratia invisibilis: ergo non habet formam hoc sacramentum. Proparur autem prima per diclum Augustini de baptismo, qui dicit : "Unde haec vis aque ut corpus tangat, et cor abluat, nisi ex verbo?" Quasi diceret, ex nullo alio. Et idem oportet esse in aliis : quia una ratio est in omnibus. Secunpa autem probatur per dictum Jacobi in fine suae epistole, ubi non dicit, Unetio salvabit infirmum: sed, Oratio fidei salvabit infirmum* : et ita non attribuit sacramento, sed fidei et orationi effectum:

3. Adhuc, Hlud quod est corporalis sanitatis effectivum, perficit illud ex forma corporali, et non indiget spirituali: sed istud sacramentum est tale: ergo non indiget nisi corporali unctione, et non forma alia sacramentali. Prima patet per se. Srcunpa autem patct per dicta Jacobi.

4, Adhuc, Quecumgue sunt ad unum actum, unius sunt forme, sed actus ille est ipsorum per se: sed actiones quae a sanctis viris ad eumdem sunt actum cum unctione extrema : ergo sunt unius forme. Prosatur prima ex hoc quod forma est principium actus et agendi. Sucunpa autem ex hoc, quod Genovefa et sancli Patres in Aigypto, miserunt oleum a se benedictum ad ungendum infirmos, et sanabantur. Inde sic: Unctio Sanctorum non requirit formam aliam quam sanctificationem materia : ergo nec unctio extrema.

3. Adhuc, Non sunt nisi duo propter que fit istud sacramentum, scilicet infirmitas anime et infirmitas corporis: constat autem, quod corporalis unctio sufficit ad leniendum dolorem corporis : et minus efficax est benedictio pontificalis, quam corporalis virtus olei : ergo ipsa sufficit ad anime alleviationem: ergo non requiritur alia forma in collatione sacramenti. [a rationes sunt vel possunt esse quorumdam hominum, ita ul conclusum est dicentium.

SED IN conTRARIUM hujus sic objicitur: 1. Dicit Magister in Littera, et Hugo, et accipiunt ab Augustino, quod omne sacramentum est in rebus et in verbis. Constat autem omnibus, quod sacramentum non est in materia sacramenti, sed estin suscipiente ipsum : ergo secundum quod est in suscipiente ipsum, est in rebus et in verbis : ergo aliqua verba esse oportet, quando datur suscipienti.

2. Adhuc, Alia duo sunt quae cxigunt benedictiones suaram materiarum, scilicet Confirmatio, et Ordo, et non sufficit illis verbum benedictionis materia : ergo nee isti, sed oportet esse formam spe-~ cialem.

3. Adhuc, Ad omne sacramentum Ecclesia exigilur intentio faciendi quod facit Ecclesia : sed haec intentio importatur por formam Ecclesie, per quam distinguit illud opus ab aliis operibus, et facil illud esse Ecclesie : ergo ad omne sacramentum exigitur forma aliqua in opere, quae confertur ab Ecclesia: ergo et in isto debet esse forma certa verborum sub qua conferatur.

4. Adhuc, In sacramentis in quibus confertur gratia ad ministrandum vel merendum in Ecclesia, in quibus suscipiens magis potest quam in isto, exigitur forma, virtute cujus fiat gratia quae desideratur ficri : ergo multo magis exigitur hoe in isto sacramento, quod confertur jam impotenti, in quo necesse est quod totum suppleat gratia: ergo videtur, quod habeat formam specialem, sicut et alia sacramenta.

Utrenivs quaeritur hic, Quid sit ifla forma, et utrum sit una vel plures?

Videtur autem, quod debeat esse orationis indicative : quia

1. Sacramenta Ecclesia certissime suum perficiunt effectum, si non impediat fictio suscipientis : ergo modo certitudinis ipse eftectus debet significari sed non est modus certitudinis nisi per indicativum : ergo debet ficri per indicativum.

2. Adhuc, In omnibus aliis fit per indicativum, quod patet in singulis, quia in peenitentia dicitur: "Ego te absolvo:" et in matrimonio: "Ego te accipio in meam :" ergo et in isto fiet per indicativum, ut videtur.

3. Adhuc, Intentio agendi quod agit Ecclesia, non exprimitur nisi per indicativum: non cnim sequitur, quod si dicam, Det tibi Deus gratiam, quod intendam dare sicut Ecclesia dat: vel si dicam, Utinam daret tibi Deus gratiam, vel alio modo : sed si dico, Baptizo te, vel Inungo te, sequitur quod ego facio actum, et extra ostendo me agere quod agit Ecclesia : et hoc sufficit in sacramentis : ergo videtur, quod etiam in isto exigitur indicativus modus.

4, Adhuc, Multa: Ecclesia habent pro forma orationem indicativam, sicut tota Ecclesia Alemania : et dicitur esse Gregorianum illud: ergo videtur, quod ita debeat esse.

Preterea, Constat mihi, quod antiquissimi libri in illis terris habent indicativam orationem pro forma, et postea subjungitur oratio. Et hac sunt verba scripta in libris antiquissimis, quos pre antiquitate vix legere valebam: "Ungo hos oculos oleo sanctificato in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti." Et postea sequitur: "Per istam unctionem et suam pilssimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid deliquisti per visum." Et similiter scriptum erat ad manus, et ad pedes, et ad os et cetera loca unctionis. Ergo videtur, quod ita debeat fieri.

In contrarium autera hujus objicitur: 1. Usus aliarum Eeclesiarum quae habent tantum deprecationem illam : "Per istam unctionem, etc." vel, "Per istam suavissimam unctionem, etc."

2. Adhuc, In Jacobo habetur, quod "oratio fidei salvabit infirmum". Salvans autem in sacramento est forma dans sanctilficationem. Ergo videtur, quod forma debeat esse per modum orationis.

3. Adhuc, Exiens a vita, recedit a dispositione et regimine Keclesia : ergo Keelesia nihil amplius potest facere circa ipsum, nisi committere cum dispositiont Domini: hoc autem congruentius fit per oralionem, quam per enuntiationem : ergo videtur, quod congruentius hujus sacramenti forma sit oratio, quam cnuntiatio.

Utrurivs quaeritur hic tertio, Ex quo secundum usum licclesiarum diversarum utrumque invenitur secundum eas quae utrumque habent, quod illorum referatur ad reliquum, sicut ad formale ?

Videtur autem, quod enuntiatio referatur ad orationem deprecativam : quia

1. Deprecatio ultimo ordinatur: pracedentia autem referuntur ad ultimum sicut ad formam : ergo videtur, quod deprecatio sit formalis.

2. Adhuc, Istud sacramentum exhibetur infirmo viribus destituto, qui totum prestolatur ab indulgentia divina: ad hance autem plus valet deprecatio quam enuntiatio : ergo videtur, quod magis substantialis huic sacramento sit oratio, quam enuntiatio.

In contrarium hujus est: quia 1. Ilud quod directe exprimit Ecclesiae intentionem, videtur esse in sacra~ mento magis formale et substantiale : sed enuntiatio directius exprimit, quam de~ precatio : ergo est formalior et substantialior: ergo deprecatio refertur ad ipsam, sicut dispositio ad materialia.

2. Adhuc, In aliis sacramentis deprecationes tam praecedentes quam sequentes, ad illam formam referuntur, quae est per modum enuntiationis : ergo videtur, quod ita etiam fieri debeat in isto sacra~ mento.

Soxurio. Dicendum sine prajudicio, quod, ut puto, prima opinio inducta novitas presumpta est contra observativnem Keclesiw, et sententiam omnium antiquorum : et ideo puto illam esse incautam, et sine periculo erroris non posse sustineri.

Apip autem quod primo objiciunt, dicendum quod est una forma sacramentalis, quae uno modo tenetur ab Ecclesia : et lla est formalis et substantialis, ut infra patebit. Et in alia quae dispositio quedam est, usus Heclesie est difformis, co quod illa est de bene esse potius quam de esse: unde illa objectio falso innititur.

Ad aliud dicendum, quod prima est vera, et secunda falsa. Ad probationem aulem secunde, dicendum quod Jacobus orationem fidei vocat formam sacramenti, que est per modum orationis : et vocat cam fidei, quia in sacramentis maxime fides operatur : et ideo quod attribuitur orationi fidei, atlribuitur operationi sacramenti.

Ad aliud dicendum, quod istud sacramentum secundum habet effectum circa corpus, et precipue tunc quando infirmitas corporis causatur ex infirmitate mentis, ut prius dictum est : et ideo nihil probat illa objectio.

Ad aliud dicendum, quod objectiones Sanctorum non certitudinaliter conse~ quuntur suum effectum, nec sunt ad purgandas reliquias peccatorum : et ideo falsum est, quod substantialis actus hujus sacramenti idem sit cum actu unctionis, quae causatur ex devotione et sanctitate henedicentis : et ideo aliam formam requirit hoc sacramentum quam materia benedictioncm,

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod duo sunt propter quae est sacramentum : unum principale, et aliud adjunctum et secundarium, sed non habet effectum a benedictione materia, sed potius a forma ultima, qua non potest imprimi nisi materia disposite per benedictionem, ut prius dictum est: et ideo illa objectio non valet.

Ka autem quae objiciuntur in contrarium, puto esse concedenda.

Ad i quod seeundo queritur, dicendum quod formalia in aclu ministerii hujus sacramenti sunt duo, sed unum refertur ad aliud. Cujus ratio potest esse : quia istud sacramentum est exeuntium viribus propriis destitutorum, et in quantum quidem sacramentum, de bene esse habet indicativam orationem : in quantum autem exeuntium qui soli grati divine commiltuntur, de esse habet oraltionem deprecalivam,

Ad id quod primo objicitur contra id, dicendum videtur, quod Keclesiae orationes cerla sunt, licet particulares vel singulares orationes sint incerta. Unde islud sacramentum contrahit certitudinem sui elfectus per hoc quod non innititur orationi unius persone, sed Eeclesie : impossibile est enim orationes Ecclesi# non exaudiri : et ideo propter cerlitudinem non oportebat formam suain esse in oratione enuntiativa.

Ad aliud dicendum, quod falsum supponitur in objectione : quia in Ordine oralio est forma, in qua signilicatur traductio potestatis ab Episcopo in ordinatum, sicut, "Accipe Spiritum — sanclum :" vel, "Accipe has claves:" vel, "Esto verbi ‘relator," ut infra patebit, cum de Ordine agetur, Unde sacramenta sortiuntur formas in orationibus illius modi qui magis competit effectui ecorum. Circa destitutos autem exeuntes ab Ecclesia, nullus est competentior modus, quam deprecativus.

Ad aliud dicendum, quod intentio Ec~ clesie satis exprimitur per modum exercitii: quia alia unctiones non ad hune modum exercentur, sicut unctiones medicine vel devotiones Sanctorum : sed si in baptismo et in aliis quibusdam aliter fit, hoc non est ad exprimendum intentionem, sed propter talem institutionem sacramenti. Instituens autem formam, considerationem habuit ad modum causandi effectum, ut dictum est. Et cum hic effectus committatur divine dispositioni, patet quod compcetentissime exprimitur per deprecativum.

Ad aliud dicendum, quod antiqui in Keelesiis illis volebant apponere quidquid est de esse et de bene esse sacramenti : et bene puto, quod melius est ita facere, quam tantum alterum apponere. Sed si non apponatur, grave esset dicere, quod non celebretur sacramentum : quia multe Heclesie non apponunt, et quidam etiam magne auctoritatis ordines.

Av ip quod tertio quaeritur, Jam patet solutio per antedicta.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod enuntiatio directius exprimit intentionem, et tamen indicativus non ponitur in forma ad intentionis expressionem, ut habitum est: sed ille modus est formalior, qui in sacramento in efficienda re sua est competentior : et ille est deprecativus, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod in aliis quibusdam sacramentis aliter est : quia illa exhibentur ci qui manet in Ecclesia, et ab Ecclesia disponitur : et ideo circa illum magis significatur esse operatio ministrorum in gacramentis : sed iste presumitur esse in statu transeuntis ad dispositionem divinam : et ideo Ecclesia faciendo quod potest, committit eum divine dispositioni.

Hujus etiam aliam causam sine prejudicio dico esse magnitudinem rei istius sacramenti : res enim sua est purgatio omnium reliquiarum peccati impedientium immediatum transitum ad requiem secundum animam, et glorificationem secundum corpus : hujusmodi autem res tanta est, quod non potest tota effici gratia sacramentali : sed quod gratia sacramentalis operatur, adhuc_ exigit, quod residuum complens petatur per oralionem a misericordia divina. Et quia islud sacramentum transmittit istum ad divine misericordia operationem, ideo forma sua est per modum deprecationis ad misericordiam, operationem sacramenti perticientem.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4