Articulus 3
Articulus 3
An oleum consecratum ab Episcopo sit materia sacramenti extreme unclionis ?
Unde hic queruntur duo, scilicet utrum oleum sit materia? Et secundo, Utrum necesse sit oleum consecratum esse materia
Videtur enim, quod non debeat materia ejus esse oleum : quia 1. Cum istud sacramentum sit signum delibutionis gloria post resurrectionem : sed chrisma confert incorruptionem : ergo videtur, quod congruentior materia sit chrisma, quam oleum.
2. Adhuc, In suo nomine sonat unclionem, ut dicitur in Litlera : ergo videtur, quod convenicntissima materia sit extreme unctionis: ergo videtur, quod chrisma potius deberet esse materia, quam oleum.
3, Adhuc, Videtur quod nec oleum nec chrisma debeat esse materia: quia in sacramento baptismi pro causa assignalur, quod habet materiam communem quae ubique invenitur, quia est omnium generaliter: ergo etiam cum extrema unctio sit omnium generaliter, materiam debet habere, quae ubique possit inveniri: hie aulein non est oleum, sed aqua: ergo vi-~ detur, quod aqua deberet esse materia,
4. Adliuc, Nulli ita frequenter sunt in periculo sicul infirmi: cum ergo debeat eis provideri de veloci remedio, debuit esse aliqua materia hujus sacramenti, que stalim posset ad manum haberi: hoc autem non est oleum olive: ergo videtur, quod non deberet materia ejus esse oleum.
5. Adhuc, In Veteri Testamento cura infirmitatis facta est per cataplasmationem ficorum': cum ergo ea qua sunt in Novo Testamento debeant respondere eis quae suntin Veteri Testamento quantum possunt, videtur quod materia istius sacramenti quae est medicinainfirmorum, hoc idem debuit habere pro materia in genere vel in specie.
Item, Sacramentum Eucharistiae sanguinem habet in re et sacramento, et in sanguine sacrificiorum significabatur.
Similiter, Sacramentum baptismi in aqua fit, et in aqua significabatur, ut dicit Damascenus : ergo videtur, quod istud aliquid simile ficubus habere deberet, quod inillis in Veteri Testamento signignificabatur,
Videtur enim, quod superfluit: quia 1. Nullum sacramentum duas habere debet sanctificationes, unam super materiam, et alteram super formam: co quod una sanctificatio sufliciat : ergo nec istud : ergo superfluil sanctificatio qua fit super materiam, Proparto prima. Tn naturis sufficit una forma, et numquam due forme substantiales imprimuntur uni materi : sed completiora sunt spiritualia naturalibus : ergo in spiritualibus debet sulficere una.
2. Adhuc, In maximis omnium sacramentorum suflicit materia communis non sanclificata, sicut in baptismo et Kucharistia: ergo videtur, quod multo magis in aliis debeat sufficerc.
Adhuc, Materia non sanctificata communius potest haberi, quam sanctificata : quod autem communius haberi potest, magis est idoncum utentibus sacramento: ergo videtur, quod oleum non sanctificatum debeat esse materia.
3. Adhuc, In sacramento secundum Ilugonem non sunt nisi tres actus, seilicet signilicare, reprasentare, et sanctificare. Dicit enim, quod "sacramentum est ex simililudine reprasentans, ex inslilutione siznificans, et ex sanclifieatione invisibilem gratiam conferens." Conslat autem, quod represcutare habct a materia non sanctificata, quia oleum secundum se lenilicativum est doloris: sed ex institutione habet signiGeare, et ex forma qua dicitur in exercitio habet sanetilicare: ergo nihil facit ei sanctilicatio quae fit super materiam; ergo videtur, quod supertluat.
4, Adhuc, In pracipuis sacramentorum quaedam sunt de bene esse et solemnilate sacramenti. De esse quidem baplismi non est nisi tinctio in aqua facta, verbo vile per invocationem Trinitatis sanctilicata. Et in corpore Domini nihil de esse est, nisi materia debita, et verba que transsubstantiationem faciunt: alia sunt de solemnitate. Ergo videtur, quod ita debeat etiam esse in aliis: ergo solum de esse est oleum cum verbis quae in unclione dicit sacerdos: ergo videtur, quod sanctificatio materie superfluat.
5. Adhuc, In baptismo dicimus, quod Christus tactu sue mundissime carnis vim regeneralivam aquis contulil: ergo a simili tactu sue institationis omnibus aliis sacramentis quamdam aliam contulitvim effectivam gratia quam habent: constat autem, quod istud sacramentum ipse sicut et alia instiluit, sicut patet Marei, vt, 13, ubi misit discipulos, et dicitur, quod wrgebant olco mullos egros, ef sanabant: ergo ultra unctionem non iudiget materia hujus sacramenti aliqua sanclilicatione.
Responsio. Dicendum, quod in veritate. in isto sacramento, sicut dicit Magister in Liltera, nulla competentior materia est, quam oleum ad usum infirmorum sanclificatuin.
Ad primum ergo dicendum, quod delibutio gloriae est signatum istius sacramenti, non contentum, nec ab eo solo causatum, sed ab omni gratia sacramentali et virtutum et meritorum : et ad tale signalum non ponit sacramentum similitudinem propinquam, sed remotam, et istam habet, quia conservantur corpora oleo peruncta, et fiunt radiosa propler luciditatem substantive et clarilatem : sed contentum suum causalum et signatum, est esse lenificativum doloris anima ex reliquiis peccati causati : et hoc ponit similitudinem propinguam, quia oleum secundum se, precipue olive, mitigativum est doloris. Oleum autem olivie et nullum aliud est materia hujus sacramenti.
Ad aliud dicendum, quod sicut in Liltera dicitur, mull stunt unctioncs: sed propter dignilatem ministri et loci unclorum una antonomastice dicilur unelio, scilicet confirmationis: et ideo illi retinuit materiam unctionem illam que fit confectione olei et balsami, quae unctio chrisma vocatur. Alia ratio ejusdem potest esse: quia ipsa perlicit Christianum in virtute puguandi pro Christiana fide, et quia sic perfectiva est, ideo illam unctionem pro materia retinuit, Alias etiam raliones invenies in queslionibus de materia confirmationis in isto opere supra notatas |.
Ad aliud dicendum, quod sacramentum baptismi est sacramentem necessitatis, et ideo materiam accipit communem, quae tamen conyenientiam ponit ad suum effectum : sed in isto sacramento neutrum horum est: quia nec necessitatis est, nec est communis aliqua matleria, ut ita poneret convenientiam ad effeclum suum: et ideo istam debuit habere. Causa enim propria hoc vel illud habendi pro materia aliquod sacramentum, est habere hoc vel illud convenientiam propinquam cum suo effectu.
Ad aliud dicendum, quod quia non est sacramcntum necessitatis, sufficienter periculo inlirmorum provisum est in hoc quod ministri sunt parati: et si non contingat ipsum, dummodo sit desiderium sumendi, sufficit coram Deo ad salutem, licet non ila forte cito plene liberationis effectum consequatur infirmus.
Ad aliud dicendum, quod hoc quod Isaias fecit *, non fuit generaliter conveniens omni infirmitalti, sed ulceris tantum: quia dulcia sunt mundilicativa saniei, et extrahentia ipsam de profundo ad superficiem : sed in sacramento isto debuit esse generale mitigalivum omnis doloris : et ad hoc nullus liquor adeo conveniens est sicut oleum, ut dictum est.
Ad wen dicendum, quod istud sacramentum non significabatur in illo facto Tsaize: nec hoc quod fecit Isaias, fuit sacramentum veteris legis: quia sacramentum istud in veteri lege nihil habuit respondens, ratione dicta superius in primo arliculo quaestionis : sed factum Isai fuit medicina corporalis, in qua aliquid mora- liter intelligi potuit de satisfactione peccatorum, ut dicunt Sancti, locum illam exponentes: sed non significabatur ibi extrema unctio, vel aliquid extreme unetionis : illud enim dabatur convaleseenti, extrema autem unctio non datur nisi ci de quo presumitur, quod exire debeat a mundo isto, ut infra patebit.
Ad aliud dicendum, quod omne sacramentum quod querit abundantiam gratia, querit duplicem sanctificationem: unam super materiam, et alteram quando suseipitur. Et hoc patet in Confirmatione, et Ordine, et Extrema unclione, Et ideo est,quod in his tribus hoc sit: quia abundantia gratiwe aut queritur propler excellentiam actus in compara tione ad vires nostras, aut propter exccllentiam gradus suscepti, aut propter brevitatem temporis, quia ad meritum per opera hominis fieri non potest. Et primo quidem modo quaeritur in Confirmatione ad pugnandum viriliter et patiendum pro lide,si necesse sit: secundo modo in Ordine: et tertio in Extrema unctione essentialem sibi habent materia sue sanctificationem, nec in alia materia fieri possunt.
Ad hoc autem quod probat in naturis, dicendum quod non ambe sunt substantiales, sed una est necessitas materie et dispositio ultima, et altera est complens sacramentum in specie. Et hoc bene contingit in naturalibus: dicit enim Plato, quod non infunduntur forme, nisi se~ cundum merilta: vocans merifa dispositiones materiarum ultimatas.
Ad aliud dicendum, quod hoc quod materia suflicit non consecrata in quibusdam sacramentis, non est causa quod maxima sint quantum ad effectum, sicut Baptismus et Euchatistia: sed causa est, quia dictis de causis excellentem gratiam non requirunt, sed requirunt gratiam in communi ad adeptionem virtultum et deperdile spiritualitalis restitutionem. In istis autem secus est: et ideo non suflicit eis materia nisi consecrala ab eo in quo secundum suum gradum est abundantia gratie, scilicet ab Episcopo, licet forte careat gratia in quantum est hic homo, eo quod forte peccator sit. Unde in objectione illa non causa ponitur pro causa, et ideo non valet.
Ad aliud dicendum, quod invisibilem graliam conferre convenit quibusdam ex una causa, et ratio superius assignata est: huic autem convenit ex duplici: et sic patet, quod non superfluit.
Ad aliud dicendum, quod in isto sacramento quaedam sunt de esse, quedam de bene esse, sicut in aliis sacramentis : sed non oportet, quod omnia illa sint de esse in uno, quae sunt de esse in alio: sed plura possunt esse in uno de esse, quam in alio, co quod suus effectus hoc requirat : et hujus ratio est dicta hic: et ideo in Conlirmatione et Ordine plura sunt de esse, quam in aliis.
Ad turtimum dicendum, quod licet non legatur, credendum tamen puto, quod si discipuli ungebant infirmos oleo, unxe-~ runt oleo sanctificalo : et istam sanctificalionem faciendi polestalem contulit discipulis ut Kpiscopis: sed non sufficiebat tactus materiae a Christo ratione dicla, sed propter abundantiam gratia quam exigunt haec tria sacramenta.
On this page