Text List

Articulus 5

Articulus 5

An sacramentum extremae unctionis bene ordinatur inter alia sacramenta ?

ARTICULUS V. An sacramentum extremae unctionis bene ordinatur inter alia sacramenta ?

Quinto et ultimo, Queritur de ordine istius ad alia sacramenta.

Videtur enim, quod male hic a Magistro ordinetur : 1. Sacramentum enim ministrantium in Ecclesia, est ante sacramentum excuntium ab Ecelesia : ordo autem et matrimonium sunt sacramenta ministrantium in Ecclesia, unctio autem exeuntium : ergo de ordine et matrimonio debuit tractari ante istud.

2. Adhuc, Unctio extrema non yere dicitur extrema, si aliqua sequitur cam unctio : sed in ordine est unctio : ergo illa erit ante ipsam, et sic iterum male ordinantur.

3. Adhuc, Post extremam sacramenti susceptionem nullum sacramentum suscipitur : haec autem unctio ideo vocatur extrema, quia ultimo suscipitur : ergo nullum suscipitur post ipsam : ergo ipsa est ullimum sacramentum : ergo ullimo loco tradendum erit de ipsa.

Responsio. Dicendum, quod sicut patet supra in quadam questione de sacramentorum ordine, et sufficientia, quedam sunt sacramenta persone, et quedam Ecclesie. Inter sacramenta persone ullimum est extrema unctio, et ideo inter illa ultimo loco ponitur : sed omnia sacramenta persone sunt ante sacramenta Ecclesia : et ideo istud ponitur ante duo sequentia quae sunt sacramenta Eeclesiw : unum ad spiritualem multiplicationem Ecclesia, alterum autem ad multiplicationem naturalem, in qua spiritualis vita Ecclesia salvatur. Et per hoc patet ordo : sicut enim Ecclesia est ex personis multis, et ideo persona est prior, quam Ecclesia, ita sacramentum persone est ante sacramentum Ecclesie,

Ad primum ergo dicendum, quod istud sacramentum est personarum exeuntium, et non Ecclesia exeuntis : sed ordo et matrimonium est personarum Keclesia ad Eeclesia multitudinem institutum : et ideo non datur persone propter personam, sed persone propter Keclesiam : et ideo posterius ordinantur.

Ad aliud dicendum, quod vere dicitur extrema respectu suscipientis, sed in ordinatione sacramentorum non dicitur eztrema.

Ad aliud dicendum, quod inunctus nihil recipit ultra, sicut dicit objectio : sed tamen Eeclesia remanct in aliis : et secundo non sequitur, si ab hoc ultimo recipitur, quod sit ultimum in ordine sacramentorum Ecclesia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5