Articulus 6
Articulus 6
An oporteat eum esse Episcopum qui consecrat oleum quod est materia extreme unctionis ?
ARTICULUS VI. An oporteat eum esse Episcopum qui consecrat oleum quod est materia extreme unctionis ?
1. Cui conceditur majus, conceditur et minus : sed majus est dispensare sacramentum in forma sua, quam benedicere materiam et disponere eam : et hoc conceditur pluribus sacerdotibus : ergo et benedictio materia debet sacerdotibus concedi.
2. Adhuc, In omnibus artificialibus idem artifex preparat materiam et inducit formam : ergo videtur, quod etiam ia sacramento isto sic debeat fieri: sed sacerdos simplex dat ullimam formam suscipienti : ergo et idem debet praparare materiam.
3. Adhuc, In ethicis ordinantur artes secundum opera: et illa dignior est, quie habet opus perficiens, indignior autem que praeparat materiam, sicut frenorum factrix equestri indignior est : ergo videtur, quod similiter sit in sacramentis : ergo indignioris est preparare materiam, et dignioris operari in preparata ad formam inducendam : sed sacerdos facit opus ultimum : ergo non Episcopi, sed alicujus indignioris quam sit sacerdos simplex, erit preparare materiam hujus sacramenti.
In contrarium hujus objicitur : quia, 1. Sicut habitum est, abundantia gratiae requiritur in hoc sacramento : sed abundantia gratiae non descendit nisi ab habente altiorem gradum in Ecclesia : et tales sunt Episcopi : ergo videtur, quod materia ista non debet preparari nisi ab Episcopo.
2. Adhuc, In aliis sacramentis abundantiam gratiae requirentibus ab Episcopo preparatur materia: ergo et in isto.
3. Adhuc,.In Psalmo cxxxn, 2: Sieut unguentum in capite, quod descendit, etc. Ergo necessario a capite fluere debet : sed vice capitis sunt Episcopi : ergo preparatio materia hujus sacramenti ab Episcopis ad inferiores debet perfluere.
Et ad primum dicendum, quod exercitium sacramenti conceditur sacerdoti propter periculum infirmorum: sepe enim hoc contingit in sacramentis divinis. Et hoc ideo fit, quia Ecclesia secundum consilium Dei instructa, omnibus modis infirmis consulit in utilitate sacramentorum: et ideo tales vult habere ministros, quales de facili possunt haberi ab his qui sacramenta habent percipere : cum autem illi sint infirmi, in sacramento isto placuit Deo, quod essent simplices sacerdotes qui in omnibus locis de propinquo haberi possent. Et propter necessilatem voluit quod omnis homo omnem hominem baptizare posset : nihilominus tamen tenet ordinem in allis, in quibus non est periculum sine sanctificatione materia.
AD ARGUMENTUM autem dicendum, quod hoc quod dicitur, Cui committitur principale, commiltitur accessorium, dicendum quod intelligitur de illo accessorio sine quo non potest esse quis in operatione principalis : sed hoc non est hic: quia eliamsi non bencdicat oleum, tamen oleo bencdicto potest inungere infirmos.
Ad aliud dicendum, quod aliud est preparare materiam, et aliud inducere formam materi jam preparale : et aliud praeparare materiam per formam aliquam, et uti ea ad finem illius forme. Prima enim duo sunt unius habitus, qui est ars una, secundum quod Aristo-~ teles dicit, quod ars est habitus cum ratione vera factivus : sicut patet in fabrili, quae calcfacit ferrum, et polit ipsum, et inducit figuram ensis, una ars existens. Sed secunda duo numquam sunt unius habitus qui sit ars, sed potius duarum,sicut patet in factiva gladii, et militari. Prima enim facit gladium, et secunda utilur gladio ad finem suum, et cognoscit finem illum, propter quem etiam architectonica est respectu prioris, Sic autem est hie, quod unus sanctificationem inducit in materia, et alter utituc ad utilitatem Keclesia oleo sanctificato ungens inflirmos : quis autem sit principalior, patebit in solulione sequentis questionis.
Ad aliud dicendum, quod in diyinis non est sicut in politicis : quia divina descendunt a virtute una, sed politica descendunt a multis virtulibus et ordinatis : et ideo in politicis principalior estars, quae bono quod est finis politica, est propinquior : sed in divinis illa est dignior, a qua plus descendunt divina : ct ideo cum sanclitas materi secundum originem descendat a gradu altiori, sicut et debet, dignioris est conferre sanctitatem materia, quam exhibere usum in sacramento. Quod autem hoc sit in divinis, palet : quia illa per derivationem sunt ab uno: et ideo quod anterius est, est illi et vicinius et dignius, per totum contrarium ordinem quam sil in politicis: et ideo cum sanctificare oleum sit anterius, hoc erit superioris : et exhibere sacramenti usum, erit inferioris et posterioris.
On this page