Text List

Articulus 7

Articulus 7

An sit aliqua principalis unctio ? et, An illa sit quae fit in baptismo, confirmatione, vel extrema unctione ?

ARTICULUS VII. An sit aliqua principalis unctio ? et, An illa sit quae fit in baptismo, confirmatione, vel extrema unctione ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2: "Quae dicitur principalis unctio, etc."

Videtur enim, quod Confirmatio non sit unctio principalis. Aut enim princé- palis dicitur a principalitate officii aut loci qui inungitur : aut a principalitate gratiae : aut a principalitate materi ipsius unctionis. Si primum : tunc principalior unctio est unctio Ordinis : quia ibi datur character excellentiae ad principalius officium Ecclesia quod est sacramenti dispensatio. Si autem secundo modo dicitur : tunc unctio catechumeni dicilur principalis : quia ibi vertex inungitur ad perfectionem intellectus, qui secundum Aristotelem principalis est pars anime. Si tertio modo : tunc iterum inunctio Baptismi, principalis unctio dicetur : quia in baptismo maxima gratia affertur, Si autem quarto modo dicatur : tunc tam Ordinis quam Confirmationis dicitur principalis unctio : quia in utraque fit unctio de chrismate.

Responsio. Dicendum, sicut notatum est in quastione de Confirmatione, quod tribus causis illa unctio dicitur principalis unctio, scilicet ex loco, ex gratia, et ex liquore materiw unctionis. Locus est frons, quae sedes est verecundie in homine, ubi est locus honoris : et ille locus est excellentioris dignitatis in confessione fidei, quam vertex : licet ille sit excellentior loco et ordine partium corporis. Gratia autem, ut dicitur in Ziééera, non est ad esse sicut in baptismo, sed ad robur pugnandi. Hoc iterum excellentius est quam gratia ad esse tantum. Et liquor est ex oleo et balsamo.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7