Text List

Articulus 8

Articulus 8

An Reges debent inungi in scapulis oleo, non chrismate, et non in capite ?

ARTICULUS VIII. An Reges debent inungi in scapulis oleo, non chrismate, et non in capite ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, ante finem : "Quo capita Regum et Pontificum unguntur, etc."

Contrarium enim est in consuetudine Feclesiv : quia Reges non chrismate unguntur in capite, sed in scapulis.

Responsio. Dicendum, quod si velimus sustincre quod dicit : tunc duorum substantivorum unum reducitur in adjectivum alterius, ut sit sensus, quo capita Regum Pontificum, id est, regalium pontilicum : quia regale habent sacerdotium : et tunc verum est quod dicit. Vel possumus dicere, quod antiquitus in Veteri Testamento reges habcbhant potestatem super sacerdotes : quia non erant veri sacerdotes, sed umbra verorum sacerdo-~ tum : et tunc ungebantur chrismate, et in capite : modo autem quia sunt ministri Ecclesia et non indigent gratia ad spiritualia, eo quod ibi temporalia administrant, non unguntur chrismate, sed oleo, in quo notatur fama quam habere debent apud subditos : et in scapulis in quibus onera portantur, ut recognoscant se positos esse ad supporlanda onera subditoram et Lvelesia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8