Articulus 9
Articulus 9
An solum infirmi sint perceptibiles hujus sacramenti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2,in fine: "Tertia unctio est que dicitur oleum infirmorum de qua, etc."
Et gratia hujus queeritur de participantibus hoc sacramentum. Et quaeruntur quatuor. Primum, Utrum tam sanus, quam infirmus sit hujus perceptibilis ? Secundum, In qua aetate sit perceptibilis ? Tertium, Ultrum in omni aegritudine sit perceptibilis ? Quarto et ultimo, Quare furiosi removentur principaliter ab hujus sacramenti perceptione ?
Ad primum horum objicitur sic : 1. Omnis medicina contra morbum aliquem, exhibetur illi in quo est morbus : sed sacramentum istud est medicina ordinata contra morbum reliquiarum peccati : ergo illi exhibetur, in quo invenitur morbus : sed tam sani quam infirmi habent morbum reliquiarum peccati: ergo tam sani quam infirmi istius unctionis sunt perceptibiles. Primum patet per se. Secundum autem probatur ex divisione sacramentorum in principio hujus libri posita, et infra probabitur.
2. Adhuc, Ad consecutionem perfecte sanitatis in corpore exigitur medicina purgans reliquias : ergo similiter est in mente : sed perfecta sanitas mentis requiritur ad meritum : ergo videtur, quod omnis ille qui vult esse in statu merendi, debet recipere hoc sacramentum : sed tales sunt precipue sani : ergo sanorum precipue est hoc sacramentum.
Si forte dicas, quod hoc sacramentum est ordinatum contra morbum corporis. Contra : Sacramenta nove legis in non ficto efficiunt quod signant : sed istud est sacramentum nove legis : ergo in non ficto semper efficit sanitalem corporis, quod aperte falsum est : quia multos sanctos hominces inunctos videmus non convalescere post unctionem.
Si forte dicas, quod sic efficit in omnibus quibus expedit : hoc ridiculum est dicere, quod sacramentum nove legis effeclum suum principalem quandoque efticiat in non ficto, scilicet quando expedit : et quandoque non efficiat, scilicet quando non expedit : quia sic omnia sacramenta traherentur in illusionem.
Conrra : Jacob. v, 14, dicitur : "Infirmatur quis in vobis ?" ergo non est perceplibilis nisi infirmus.
Item, Marc. v1, 13, dicitur : "Ungebant oleo multos aegros" sive infirmos : ergo non nisi infirmus est perceptibilis.
Ab primum autem dicendum, quod purgatio reliquiarum secundum quod sunt impedimenta immediate evolationis et glorificationis corporis, est effectus substantialis istius sacramenti, ut infra probabitur : quia de hoc erit quaestio. Quia ergo sanus non est in via transitus ad gloriam, ideo non est perceptibilis hujus sacramenti.
Ab secunpum dicendum, quod verum quidem est, quod reliquie peceatorum secundum quod sunt impedimenta meriti, sufficienter exterminantur per [ ucharistiam, et alia sacramenta : et ideo istud sacramentum non hoc modo ordinatur contra eas : sed potius modo pra- dicto, quando destituunt vires corporis et impediunt anime evolationem, precipue secundum quod causantur a peccatis oblitis et per ignorantiam commissis : et ideo semel in anno inungebatur tabernaculum propter irregularitates contractas ex ignoratis et oblilis.
On this page