Text List

Articulus 10

Articulus 10

In qua aetate infirmus perceptibilis est sacramenti extremae unctionis ?

ARTICULUS X. In qua aetate infirmus perceptibilis est sacramenti extremae unctionis ?

Secundo queritur, Quis perceptibilis sit hujus sacramenti?

Videtur autem, quod in omni aetate : quia 1. Dicit auctoritas, quod nemo mundus a peccato, nec infans unius diei!: cum ergo contra finalia peccata detur inunclio, videtur quod omnis homo sit inungendus.

2. Adhuc, Licet res ejus principalis non sit sanilas in corpore vel curatio doloris, tamen spe alleviantur infirmi ex participatione hujus sacramenti : dicunt autem naturales, qaod infantes facilius infirmantur et moriuntur : ergo videtur, quod eis magis necessaria sit unctio quam senibus,

3. Adhuc, Omnia sacramenta personalia omnibus in quibus invenitur causa contra quam instituta sunt, dantur : ergo ct istud : sed reliquiae peccati sunt tam in senibus quam in juvenibus : ergo omnibus est dandum sacramentum istud.

In contrarium hujus est, quod 1. In parvulis non est nisi originale : et contra hoc suflicienter ordinatur baptismus : ergo superflue per islam unctlionem parvulis conferretur extrema unctio,

2. Adhuc, Hic supponeretur in forma, quando diceretur : "Per istam unctio~ nem indulgeat tibi Dominus quidquid peccasti per visum :" quia in sanctis non tenet, neque in infante qui nihil deliquit per visum, et similiter per auditum, et incessum, quia forte numquam incessit : ergo infantibus non debet exhiberi.

Quop concepimus dicentes, quod solum adultis aetate provectis exhibendum est hoc sacramentum.

Ad primum ergo objectum, dicendum quod auctoritas illa intelligitur de originali, et non de alio : et contra reliquias obliti et ignorati actualis principalem ordinem habet istud sacramentum.

Ad aliud dicendum, quod non est umquam res hujus sacramenti sanitas corporis, nisi quando pendet ex infirmitate mentis : et hoc numquam fit in parvulis qui numquam peccaverunt: etideo etiam propter infirmitatem corporis numquam sunt inungendi.

Ad uLtimum patet solutio per ante dicta : quia causa contra quam principaliter hoc sacramentum ordinatur, in parvulis non invenitur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10