Text List

Articulus 11

Articulus 11

An in omni aegritudine aliquis sit perceptibilis hujus sacramenti ?

ARTICULUS XI. An in omni aegritudine aliquis sit perceptibilis hujus sacramenti ?

Tertio queritur, Utrum in omni egritudine aliquis sit perceptibilis hujus sacramenti ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Omnis e#gritudo secundum quamlibet speciem egritudinis potest causari a peccato et infirmitate mentis : in talibus autem locum habet sacramentum istud, ul dictum est : ergo in omni aegri- tudine debet hoc sacramentum percipi.

2. Adhuc, Nec in Jacobo nec in Marco specificatur aliqua egritudo specialis ergo videtur, quod generaliter in omni egritudine possit percipi.

3. Adhuc, Spiritualia differunt a corporalibus, ut dicit Augustinus : quia corporalia quanto generaliora sunt, tanto singula inutiliora : spiritualia autem ec converso : sed istud sacramentum est spiritualis medicina : ergo quanto generalior, tanto utilior : sed generalior est que dicitur valere contra omnem morbum, quam illa gue non valet nisi contra morbum quemdam ; ergo videtur, quod melius sit dicere, quod in omni infirmitate accipiendum sit hoc sacramentum.

In conrrarium hujus objicitur : 1. Per nomen sacramenti hujus, quia dicitur wnetio extrema : ergo numquam nisi in extremo exhibenda : sed non omnis infirmitas ostendit extremum hominis : ergo non in omni infirmitate exhibendum est hoc sacramentum.

2. Adhuce; Aristoteles in libro de Causis longioris vite, dicit quod quaedam infirmiltates sunt causa longioris vite : sed numquam in causa longioris vita su~ mendum est hoc sacramentum : ergo in illis infirmitatibus non est sumendum sacramentum.

3. Adhuc, Ifoc sacramentum ab omnibus dicitur sacramentum extremum : sed extrema non sunt nisi quando mors est in januis, et vita in desperatione : ergo numquam nisi tales sunt perceptibiles hujus sacramenti : hoc autem non est in omni infirmitate : ergo non in omni infirmitate est hoc sacramentum percipiendum.

Responsio. Dicendum, quod non in omni infirmitate percipiendum est hoc sacramentum, sicut probant rationes ultimo inducte.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc bene sequeretur si circa corpus esset effectus principalis sacramenti: sed hocnon est verum, imo est effectus quem numquam consequitur, nisi quando infirmitas corporis pendet ex infirmitate mentis: et tunc non semper est hoc, nisi quando utile est infirmo,qui recipit unctionem : et ideo non valet illa ratio : quia numquam sumendum est sacramentum propter corporis utilitatem tantum. Cum igitur effectus ejus sit reliquiarum purgatio secundum quod sunt impedimentum percipiendi stolam anime et corporis, numquam nisi in transitu est sumendum hoc sacramentum.

Av anup dicendum, quod loquitur Apostolus, eo quod omnis infirmitas corporis crescendo potest deducere hominem ad obitum : et cum presumitur imminere obitus, debet percipi sacramentum.

Ad aliud dicendum, quod bene contra omnes morbos ordinatur secundario, ut dictum est, et secundum quod a peccato anim@ causantur: sed non omni statu morbi, sed potius in statu morbi supra naturam loci est ista medicina.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11