Articulus 12
Articulus 12
Quare furiosi et amentes et alii similibus infirmitatibus laborantes, prohibentur a perceptione hujus sacramenti ?
ARTICULUS XII. Quare furiosi et amentes et alii similibus infirmitatibus laborantes, prohibentur a perceptione hujus sacramenti ?
Quarto, Queritur de quibusdam infirmitatibus, ut est furia, et mania, et ali quiedam species amentie, quare prohibentur inlirmantes illis infirmitatibus a perceplione hujus sacramenti?
Videtur enim, quod non deberent prohiberi : quia 1. Periculosum est prohibere infirmo medicinam, quando est in transitu ab hac vita: cum igitur illt aliguando in obitu vicini sint, periculosum est eis prohibere medicinam,
2, Adhuc, Baptismus est excellentioris sanctitatis quam extrema unctio : sed bap- tismus non prohibetur eis: ergo nec unctio extrema debet eis prohiberi.
3. Adhuc, Illi qui se juvare non possunt, maxime indigent adjutorio Ecclesie : sed adjutorium Ecclesia est in sa~- cramentis : ergo talibus maxime conferenda est extrema unctio.
In conrrarium hujus est, quod hoc sacramenlum non nisi recognoscentibus ipsum et postulantibus, est exhibendum : tales autem non sunt amentes et furiosi : ergo videtur, quod non sit dandum illis.
Responsio. Dicendum, quod talibus non est danda extrema unctio : quia non recognoscunt, et posset esse periculum in irreverenlia sumptionis : quia possent projicere vel immunditiis aliis irreverenter se habere in sacramenti perceptione.
Preterea, Istius sacramenti plurium quam alterius sacramenti, sicut prius dictum est, quia fidei et devotionis cooperantium sacramento: et talia istis conferri non possunt, nisi habeant lucida intervalla, et tunc in illo tempore quo intervallum habent, dari potest eis hoc sacramentum.
Ad primum ergo dicendum, quod non est prohibenda medicina ab infirmo sciente cam sibi applicare, vel qui capax est ut ab alio discat qualiter est applicanda: alias autem nociva est medicina, et ideo prohibetur ab ea. Ita est de sacramentis : quia cedunt in malum male ulenti, et minisirorum peccatum esset dare homini pecuali sacramenta Dei.
Ad aliud dicendum, guod baptismus non ordinatur nisi contra peccatum originale, quod aliunde contractum est : et ideo sufficit ei meritum alienum : sed de ceteris sacramentis non est sic, sed potius ordinantur contra actuale: et ideo in illo verum est, quod "qui creavit te sine te, non justificabit te sine te:" et ideo exigit judicium expeditum et voluntatem liberam ad suscipiendum. Et hoc de omnibus verum est praeter Confirmationem, que ordinatur contra infirmitatem ex fomite causatam: et ideo etiam aliunde venit et non querit meritum proprium nisi per accidens, sicut et Baptismus, scilicet si sit adultus qui suscipit : et ideo etiam Confirmatio et Baptismus possunt parvulis exhiberi, :
On this page