Text List

Articulus 13

Articulus 13

An sacramentum extreme unctionis ab Apostolis aut a Christo sit institutum ?

ARTICULUS XIII. An sacramentum extreme unctionis ab Apostolis aut a Christo sit institutum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Hoc sacramentum unctionis infirmorum, etc."

Hoc enim videtur esse falsum : quia 1. In sacramentis non sufficit institutio humana, sed oportet, quod sit divina: ergo videtur, quod non sit ab Apostolis instituta.

2. Adhuc, Legislatoris est condere leges et sanctificare : sed solus Christus est noster legislator, ut dicitur, Isa. xxxur, 22: "Dominus legifer noster", supple, est: ergo solius Christi est confirmare et institucre leges, et pracipue divinas: sod lezes divine precipue sunt in sacramen- tis : ergo videtur, quod in quolibet sa- cramento sit institutio divina.

3. Adhuc, Augustinus dicit, quod sacramentum est in quo divina virtus secretius operatur salutem : supra autem operationem divine virlutis non est aliqua institutio humana : ergo in omni sacramento oportet esse institutionem divinam.

4. Adhuc, Omnia sacramenta veteris legis quae infirma fuerunt, co quod nihil ad perfectum adduxit lex *, instituil Deus per scipsum : ergo cum sacramenta nove logis sint perfecta, multo magis ista debuit instituere per seipsum : ergo non est institutum ab Apostolis, ut dicitur in Iittera.

5. Adhuc, Omnia alia sacramenta nove legis instituit Christus per seipsum, etiam matrimonium : ergo et istud.

6. Adhuc, Magister Hugo de sancto Victore dicit, quod sacrameutum ab institutione divina significat.

In contrarium hujus est : 1. Illud quod dicitur in Littera.

2. Adhuc, Quia non legitur a Domino futsse institutum: ergo videtur, quod non sit facta ejus instilutio a Domino.

3. Adhuc, Dupliciter dicuntur a Domino sacramenta inslituta, scilicet verbo, sicut Baplismus, et Posnitentia, Eucharistia, et Matrimonium : et operis exhibitione, sicut Ordo, ut quando legit prophetiam in libro Isaiw, xi, 1? : et quando panem in corpus suum mutavit: et Confirmatio, quando parvulis manus imposuit, Matth. xix, 13 et seq. : sed neutro modo legitur instituisse extremam unclionem : ergo videtur, quod eam non instituerit.

Responsio. Dicendum, quod dupliciter potest ad hoc responderi : quidam enim dixerunt, quod Apostoli a Deo inspirati et divina auctoritate et voluntate Dei, instituere potuerunt sacramenta quaedam : quia non ipsi, sed Deus in ipsis instituit. Et per hoc solvunt rationes inductas. Et dant simile, quod formam baptismi ad. tempus sic inspirati mutaverunt, ut fieret in nomine Christi et Dei. Et de hoc supra in questionibus de baptismo habitum est '. Sed his non videturconsentiendum : quia aliud est mutare, et aliud instituere totum sacramentum de novo celebrandum : posset enim homo habens auctoritatem aliquod interpretari dubium in sacramentis, et homo habens auctoritatem et notam toti Ecclesie inspirationem, sicut habuerunt Apostoli, aliquid ad tempus aliqua de causa mutare potest: sed totum instituere non credo quod possit, nisi Deus : et ideo videtur primis rationibus esse consentiendum.

Ad primum in contrarium dicendum, quod Magister loquitur de institutione canonis, non auctoritatis persone : quia Jacobus primo edidit canonem et regulam hoc sacramentum observandi.

Ad aliud dicendum, quod multa non leguntur: quae tainen facta probat Ecclesia ipsa observatione generali ab Apostolis edocta. Marci enim, vt, 13, legitur, quod Apostolis cuntibus a Domino missis ad predicandum, wungebant oleo multos egros, et sanabant : et non est presumendum, quod aliquid fecerint nisi ex institutione et imperio Domini.

Ad aliud dicendum, quod facto non instituit Deus : quia jam per scipsum videretur impotens ad curalionem infirmorum, sed potius verbo presumitur instituisse, quando misit discipulos ad pradicandum, ut prius dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13