Text List

Articulus 14

Articulus 14

An sacramentum extreme unctionis bene dicat Magister duplici de causa institutum ?

ARTICULUS XIV. An sacramentum extreme unctionis bene dicat Magister duplici de causa institutum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium: "In quo ostenditur duplict ex causa sacramentum hoc institulum, etc."

Videtur hoc falsum quod dicit : quia nulla unica causa est duorum effectuum per se: sacramentum autem est unica causa: ergo non est duorum effectuum per seipsum.

Si forte dicas, quod unius est per se, et alterius tamquam illi adjuncti : non enim curat infirmitatem per se, nisi illam quae pendet ex mentis infirmitate: tunc queratur, quis sit per se effectus hujus sacramenti? Et dicitur in Littera, quod remissio peccatorum. Videtur autem, quod falsum sit: quia remissio peccatorum est effectus certificationis, et certificatio non est extrema unctio : ergo remissio peccatorum non est effectus extreme unctionis.

Si forte dicas, quod nihil prohibet unum effectum esse diversarum causarum, hoc est impossibile : quia sic nulla illarum esset causa per se: et accideret, quod aliquis esset effectus, qui nulJam causam per se haberet: et hoc totum est impossibile.

Preterea, Infra statim dicit in Litéera, quod res hujus sacramenti perficitur remissione peccatorum et virlutum ampliatione : sed virtutum ampliatio etiam perlicitur baptismo, et similiter peccatorum remissio : ergo duo sunt sacramenta ejusdem rei. Et eadem objectio de peenitentia tangitur : et cum unum illorum sufficiens sit, videtur quod alia duo superfluant.

Si forte dicas, quod unum illorum non sufficit sine alio, sequuntur aliz due abusiones, quarum una est, quod cause divine imperfectiores sint respectu sui effectus, quam causae naturales. Secunda est, quod cum aliquis recipit baptismum vel pcenitentiam, non habeat adhuc peccatorum remissionem et virtutum ampliationem, nisi accipiat extremam unctionem : quia unum sacramentum sufficiens non est sine altero.

Responsio. Dicendum, quod effectus et res hujus sacramenti (sicut dicit Magister) est peccatorum remissio et virtutum ampliatio secundum aliquem modum ; quia nihil prohibet idem in genere esse causatum a causis multis secundum diversas species quas habet: unde peccatorum remissio secundum quod conjungitur purgationi originalis, est effectus baptismi: secundum aulem quod conjungitur purgationi actualis causate ex peccati detestatione, motu liberi arbitrii in Deum, est causatum pcenitentia : et he due causae sunt sacramentales, quae sunt sicut dispositiones necessari in subjecto : formaliter autem est causatum justificationis. Secundum autem, quod tollitur peccatum in reliquiis que impediunt transitum ad requiem, purgatur in extrema unctione. Et hoc modo intelligit Magister: et secundum hanc diversitatem ad omnem peccatorum purgationem exigitur virtutis augmentum et diversimode sequitur ad ipsam.

Et per hoc patet solutio ad totum : quia prima objectio soluta est per rationem in contrarium inductam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14