Text List

Articulus 15

Articulus 15

An infirmus percipiens hoc sacramentum, in aliquo loco determinato sit inungendus ?

ARTICULUS XV. An infirmus percipiens hoc sacramentum, in aliquo loco determinato sit inungendus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium: "Unde constat eum qui hanc unctionem fideliter devoteque percipit, etc.".

Et queruntur hic tria ex parte percipientis hoc sacramentum, scilicet an in aliquo loco determinato sit inungendus infirmus ? Secundo, In quo loco ? Tertio, Utrum plures unctiones sint plura sacramenta vel unum solum ?

Ab primum horum sic proceditur : 1. In omni loco morbi necesse est ibi obviare antidotum : sed morbus contra quem istud sacramentum ordinatur, sive in corpore sive in anima accipiatur, est in omni membro et loco corporis : ergo videtur, quod in toto corpore universaliter sit unctio facienda.

2. Adhuc, Peccatum principaliter est in anima rationali: et haec secundum Philosophum nullius corporis est actus : et glossatur communiter, id est, nullius parlis corporis : ergo videtur, quod totum corpus sit ungendum, et non quedam partes ipsius.

3. Adhuc, Augustinus dicit, quod "anima est in toto tota :" cum igitur propter infirmitatem anime pracipue inungatur, videtur quod sit totum inungendum.

4, Adhuc, In medicinis unctionum corporalium cum determinate ignoratur locus morbi, inunguntur omnia loca corporis in circuitu : ergo similiter faciendum est in spirituali morbo, si ignora~ tur locus morbi : quia impossibile est, quod minister Ecclesiae sciat locum reliquiarum peccati : ergo videtur, quod totum corpus debeat inungi.

3. Adhuc, Res significata hujus sacramenti, scilicet delibutio gloria, oleo fiet exsultationis future, et in toto corpore : ergo ut prius.

In contrarium hujus objicitur: quia geq contra. 1. Cujus est actus, illius est habitus et reliquie remanentes ex actu et habitu : sed actus peccatorum actualium, sunt determinatarum potentiarum anime et determinatorum organorum corporis : ergo reliquie et habitus sunt eorumdem : sed inunctio fit ad tollendas tales reliquias : ergo in determinatis locis corporis fieri debet.

2. Adhuc, Rectus usus Ecclesia tenet, quod in determinatis locis corporis inunguntur infirmi : ergo sic est faciendum : non ergo in toto corpore.

Responsio. Dicendum, quod ultimis duabus rationibus consentiendum est.

Er ap primum dicendum, quod licet infirmitas sit in toto, causa tamen infirmitatis est in partibus quibusdam, et ad sublationem infirmitatis sufficit preecidere causam per sacramentum.

Ad aliud dicendum, quod peccatum est in rationali sicut in prima causa efficiente : sed non omne peccatum est in ea sicut in subjecto : imo abundant reliquiz peccati ex parte potentiarum quae conJuncte sunt corpori : quia per illas operatur circa delectationes et communicationes cum hominibus : et ideo contrahunt malas dispositiones et reliquias peccatorum ex frequenter. male operari. Per illas autem potentias effectus sacramenti redundat in animam rationalem, quae movet illas potentias unitas corpori.

Ad aliud dicendum, quod anima per essentiam est in toto tota, sed non per potentias. Potentiae autem sunt ille maxime quae contrahunt malas reliquias ex peccato. .

Ad aliud dicendum, quod non est dubium de instrumentis per quae peccavi- mus; eadem enim sunt quae natura dedit ad bene operandum : et ideo inunctis illis certum est, quod locus ubi dominatur causa infirmitatis contra quam est hoc sacramentum, sit inunctus.

Ad vLtimum dicendum, quod delibutio gloria non causatur ab isto sacramento, sed significatur tantum, et etiam significatur a baptismo : et ad alia significata notanda non oportet, quod expressam significationem ponat sacramentum. Sufficit autem huic sacramento, ut significet totam delibutionem gloria per delibutionem in principalibus organis factam, quae habent ordinem ad totum corpus: quia motibus ipsorum tolum administratur et movetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15