Text List

Articulus 16

Articulus 16

In quibus partibus corporis infirmus sit imungendus ?

ARTICULUS XVI. In quibus partibus corporis infirmus sit imungendus ?

Secundo queritur, In quibus partibus corporis sit inungendus infirmus ?

Videtur autem, quod 1. In pectore et in scapulis et in vertice et in fronte, hac ratione : quia in quibus organis in aliis sacramentis armatur et perficitur ad opus per unctiones aliorum sacramentorum, in eisdem contrahit maculas male operationis: sed in predictis locis per alia sacramenta armatur et perficitur : ergo, etc. Prosatio prime est : quia ejusdem organi est bona operatio et mala. Secunda autem probatar per ritum Ecclesia in confirmatione et in catechismo.

2. Item, Videtur quod tantum in tribus locis ungi debeat : quia tantum tria sunt in substantia peccandi, ut supra habitum est ', scilicet os, manus, et pectus : ergo videtur, quod non debeat inungi nisi in ore, pectore, et manibus.

3. Adhuc videtur, quod sufficit solum caput inungere : quia in capite totus radicatur sensus et motus, ut dicunt naturales : sed omne peccatum nostrum est in sensu interiori, vel exteriori, vel in motu : ergo videtur, quod solum caput sit inungendum.

Ulterius hic quaeritur de mutilatis membris, qualiter sint inungendi, vel de cecis a nativitate ?

Videtur, quod non oporteat loca illa inungere : quia 1. Cum illis non peccaverunt.

2. Praterea, Si in illis inungerentur, videtur quod falsum supponeretur a ministro dicente : "Indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti per pedes et manus vel oculos," quos forte numquam habuit, vel tunc non habet.

Responsio. Ad hoc dicendum, quod diversarum Ecclesiarum et ordinum diversus est usus : quia in quibusdam Ecclesiis unguntur loca plura, et in quibusdam pauciora. Puto tamen, quod sufficit ungere loca quinque sensuum. Hujus autem hance assigno rationem: quia omnis nostra voluntas vel appetitus informatur de ratione et specic, veluti ex phantasia vel ratione : omne autem quod est in phantasia vel ratione, oritur ex sensu velut sensibile proprium vel commune : vel elicitur de illo per collationem componendo et dividendo factam : et ideo primus fons appetituum nostrorum sunt sensus quantum ad ipsa objecla: et ibi sufficit ponere unctiones : quedam enim organa et loca peccati turpe esset inungere, et non sine injuria sacramenti quaedam loca sacratis rebus tangerentur,

Ad primum ergo dicendum, quod in aliis sacramentis non fit unctio ad praparanda organa illa ad actus: quod patet, quia fronte nihil agitur, in qua ponitur principalis unctio: sed in vertice et in pectore fiunt unctiones propter operationes cordis et intcllectus, quae principiantur intus: et in scapulis propter onera porlanda sub jugo Christi. Sed peccata non principiantur ab illis locis, sed potius a sensibus, ut prius probatum est in principio solutionis: quia etiam spiritualia a sensibus ortum habent secundum quod sunt in actu : quia omnis noster conceptus a sensu incipit, ut dicit Philosophus et Dionysius confirmat.

Ad aliud dicendum, quod licet a tribus principietur peecatum ut principiis operantibus : tamen a pluribus principlatur secundum objecta extra : et hoc allenditur in unctione extrema: et ideo in ordinibus magis approbatis et quibusdam Ecelesiis unguntur tantum extremitates, ut os, et nares, et oculi, et aures: quia in illis sunt organa quinque sensuum: famen alii praeter haec ungunt scapulas, et pectus, et renes in quibus est delectatio venereorum, licct non oporteat.

Ad hoc quod objicitur de unctione solius capitis, dicendum quod licet a capite quantum ad virtutem sensitivam et mooriatur sensus totus et motus : non tamen inde hauriunt sibi sensus objecta quae sunt causae desideriorum et operalionum, sed potius in manibus et pedibus, secundum quod per pedes itur ad desideratum, et perficitur per ipsos motus progressivus, quiest ad completionem desiderii. Unctio autem est contra illud quod nascitur ex sensibilibus haustis ab extra, et non contra ipsam scnsilivam et motivam : et ideo inunguntur loca predicta, et non solum caput.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod in locis mutilationis inungendos esse puto tales: quia licet membro carcant, non tamen potentia qua completur actus peccati intra, licet non extra.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16