Text List

Articulus 17

Articulus 17

An extrema unctio sit unum vel plura sacramenta ?

ARTICULUS XVII. An extrema unctio sit unum vel plura sacramenta ?

Tertio quaeritur, Utrum sit unum sacramentum vel plura ?

Videtur, quod plura: quia 1. Materia sepius percipitur in unctionibus pluribus, et forma saepius iteratur : sed quando baptismus swpius fit cum iteratione forme, constat quod plura sunt sacramenta baptismi : ergo videtur, quod etiam plures sunt unctiones hic: ergo plura sacramenta.

2. Adhuc, Hic sunt plures uncliones quarum quelibct est sacramentum : ergo plura sunt sacramenta. Prozario prime. Constat, quod plures fiunt inunctiones secundum diversitatem organorum, ut dictum est : sed quelibet illarum est sacre rei signum, cujus similitudinem gerit et causa existit : ergo qualibet est sacramenium : ergo conslat propositum.

3. Adhuc, Omne sacramentum est in suscipiente ipsum : quia ridiculum est dicere, quod sacramentum Ecclesia sit in pyxide : sed ego video, quod ibi sunt plures unctiones : ergo plura sacramenta.

In contranivm hujus est, quod super eamdem infirmitatem, ut dicetur in capitulo sequenti, numquam iterandum est hoc sacramentum : ergo non est nisi unum : et semel suscipitur : ergo non sunt plura.

Responsio. Dieendum, quod plures unctiones non constituunt nisi unum sacramentum : quia sunt omnes unctiones ad unum tantum effectum qui supra dictus est.

Ad primum ergo dicendum, quod ma- teria una est, licet divisa per partes : et ex omnibus orationibus simul intelligitur una purgalio reliquiarum deprecata ab Keclesia. Nec est simile de baptismo : quia ille fit per generalem immissionem tolius vel partis principalis corporis : et ideo forma sua non nisi semel dicetur. Alia etiam ratio hujus est : quia, sicut supra dictum est, effectus hujus sacraienti indiget aliis cooperantibus : et ideo ad illa multiplicantur desideria fidelium in diversis orationibus.

Ad aliud dicendum, quod plures sunt ibi unctiones, quae omnes uniuntur in uno effectu. quem complent : et ideo ouimes sunt unum sacramentum. Et quod dicitur, quod quelibet est sacramentum, dicendum, quod omnes sunt unum sacramentum : quia quelibet est signum et causa purgationis reliquiarum non secundum partem, sed secundum totum omnes simul : sicut enim supra spe disputatum est, gratiae sacramentales non simul habentur. Unde quando quelibet dicitur sacramentum, hoc est ab incompleta significatione et causalitate effectus : et quando omnes simul unum sacramentum, hoc habet complementum significantis et causantis.

Ad aliud dicendum, quod in suscipiente perfectum sacramentum non est nisi unum, ut jam patet ex dictis, licet incomplete signantes et causantes plures suscipiat.

Si autem queritur, quae unctio sit complens totam et perfectam sacramenti essentiam? Dicendum quod ultima in comparatione ad omnes alias precedentes : sicut quando dicimus, quod ex actibus causatur habitus virtutis, ultimus actus in comparatione ad reliquum relictum ex omnibus precedentibus causat habitum. Et simile judicium est hic in sacramenti perfectione.

Et per hoc patet solutio ad totum quaesitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 17